Marcello (sculptrix)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcello, (nata Adela d'Affry Friburgo die 6 Julii 1836; mortua die 14 Julii 1879 Castro Maris di Stabia) fuit pinctrix et sculptrix Helvetica praeclara Europa saeculo 19.

Gustavus Courbet: Marcello, 1870

Biographia[recensere | fontem recensere]

Filia comitis Ludovici d’Affry friburgensis et Luciae de Maillardoz filiae Philippi, marchionis de Maillardoz, matre suadente artibus instructa est Friburgo a pinctore Josepho Augusto Dietrich et Roma a sculptore helvetico Henrico Maximiliano Imhof. Die 5 Aprilis 1856 Adela Romae nupsit Carolo Colonna duce Castiglione-Altibrandi. Marito mortuo eodem anno vidua 1859 Lutetiam iter facta est ubi opera nonnulla confecit. Effigiem imperatricis Eugeniae uxoris Napoleonis III pinxit, 1866 duo strongylas Mariae Antoniettae fecit.

Anno 1863 ducessa Adela primum ostentavit operas exhibitione Lutetiae, ab eo tempore nomine Marcello. Anno 1866 strongylam Gorgonam ex aere factam Londinio ad exhibitionem academiae regalis dedit, octo opera ad expositionem mundanam Lutetiae 1867.

Marcello 1868 Matrito creavit strongylam generalis Milans del Bosch, 1869 Romae sculpturam Pythiam qui ornat magnam operam Lutetiae. Saepe itinera per Helvetiam, Italiam et Franciam faciebat. Expositione mundana Vindobonae 1873 eae medalia honoris causa donata est.

Anno 1878 Marcello opera nonnulla urbe Friburgo legavit conditione fundationis museum artium. Haec donatio usque adhuc pars praeclara musei urbis est.

Marcello: Pythia (Opera Lutetiensis)

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Hecate et Cerberus, sculptura marmorea, circa 1866, hodie Monspessulano posita
  • Pythia, aes, 1870, Opera Lutetiensi posita
  • Gorgona, 1865, marmor, museo Friburgi
  • Bianca Capello, 1863, marmor, museo Friburgi
  • Elisabetta imperatrix Austriae, 1867, marmor, museo Friburgi
  • Maria Antonietta, 1866, marmor, museo Friburgi
  • Bianca Capello, marmor, museo artium Massiliae
  • Bianca Capello, marmor, Fonte Bleaudi
  • Imperatrix Eugenia, marmor, museo artium Lugduni

Iconographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean-Baptiste Auguste Clesinger: Ducessa Castiglione Colonna, 1861, marmor, museo Friburgi
  • Eduardus Blanchard: Marcello, Ducessa Castiglione Colonna, 1877, museo Friburgi
  • Georgius Clairin: Marcello in officina apud Givisiez, 1871, museo Friburgi
  • Gustavus Courbet: Sculptor Marcello (Ducessa Castiglione Colonna), 1870, museo artium Durocortorum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marcello, Adèle d'Affry (1836-1879), duchesse de Castiglione Colonna. Catalogue d'exposition (Fribourg, MAHF, 7 novembre 2014 – 22 février 2015; Ligornetto, Museo Vela, 26 avril – 30 août 2015; Musées nationaux du Palais de Compiègne, 16 octobre 2015 – 1er février 2016; Pregny-Genève, Musée des Suisses dans le monde, février – juin 2016), Milano 2014.
  • Carl Brun: Schweizerisches Künstlerlexikon, I. Band, Nendeln 1967, pag. 13ss.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcello spectant.