Manius Acilius C.f. Glabrio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Manius Acilius C.f. Glabrio (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 189 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Acilius homo novus erat. Filius eius Manius Acilius Glabrio anno 154 consul suffectus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 201 a.C.n. tribunus plebis impetravit, ut imperium Scipionis in Africa prorogaretur[1]. Anno 200 Xvir sacrorum[2], anno 197 aedilis fuit. Anno 196 praetor seditionem servorum in Etruria suppressit. Anno 191 una cum Publio Cornelio Cn.f. Scipione Nasica consul electus Antiochum III regem Syriae et Aetolos apud Thermopylas vicit[3]. Post illam praeclaram victoriam, cum rex Syriae relicta Graecia in Asiam abisset, Aetolorum praesidia Naupacti, Lamiae, Heracleae oppugnavit[4] nec tamen illam pertinacem gentem ad deditionem perducere potuit antequam exercitum imperiumque successori Lucio Scipioni tradere oporteret. Proximo anno (190) Romae triumphavit. Anno 189 e petitione censurae recessit, quod inimici eum in ius vocaverant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita libri XXX 40
  2. Titus Livius, op.cit., XXXI 50
  3. Appianus, Syriaca, 71-92. Titus Livius XXXVI, 14-19.
  4. Titus Livius XXXVI,20-30. Appianus, Syriaca, 93-96. Polybius XX,9.


Antecessores:
Lucius Quinctius T.f. Flamininus et Gnaeus Domitius L.f. Ahenobarbus
Consul
191 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Cn.f. Scipione Nasica
Successores:
Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus et Gaius Laelius C.f.