Luxovium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Luxovium
Res apud Vicidata repertae:
Luxovium: insigne
Civitas: Francia
Locus: 47°48′58″N 6°22′51″E
Numerus incolarum: 6 821
http://www.luxeuil.fr/ Situs interretialis
Nomen officiale: Luxeuil-les-Bains

Gubernium

Praefectus: Michel Raison

Geographia

Superficies: 21.81 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Burgus Salis, Bad Wurzach

Tabula aut despectus

Luxovium: situs

Luxovium,[1][2] vulgo Luxeuil-les-Bains (agnomine propter aquas calidas accepto), est urbicula et commune Francicum 7 026 incolarum (censu anno 2013 facto) in praefectura Arare Superiori regionis Liberi Comitatus situm.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Luxovium in austro-occidentali Vosegi montis declivitate iacet, a Vesulo 35 km in boreo-orientalem, a Spinalio 50 km in meridiem et a Belfortio 50 km in boreo-occidentalem versus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Fons calidus Luxoviensis iam ante Romanos frequentatus deis Celticis Lussoio Brictaeque dicatus est, inscriptionibus votivis Latinis testantibus:

[Lus]soio / et Brictae / Divixti/us Cons/tans / v(otum) s(olvit libens) m(erito).[3]
Luxovio / et Brixtae / G(aius) Iul(ius) Fir/manus / v(otum) s(olvit) l(ibens) m(erito).[4]

Nomen autem loci, sine dubio ab appellatione huius dei deductum, non ante saeculum VII reperitur in Vita sancti Columbani abbatis discipulorumque eius ab Iona Bobiensi scripta. Ibi refertur missionarium Columbanum ex Hibernia oriundus saeculo VI exeunte monasterium anno fere 590 condidisse loco ruinoso "quem prisca tempora Luxovium nuncupabant, ibique aquae calidae cultu eximio constructae habebantur. Ibi imaginum lapidearum densitas vicina saltus densabat, quas cultu miserabili rituque profano vetusta paganorum tempora hoinorabant."[1] Monasterium Luxoviense saeculo insequenti summum fortunae culmen attigerit.

Visitanda[recensere | fontem recensere]

Claustrum et pristina ecclesia abbatialis

Claustrum saeculi decimi quinti et alia aedificia saeculorum sequentium servantur.

Organum ecclesiae Sancti Columbani

Basilica Sanctorum Petri et Pauli (ab anno 1840 ecclesia paroecialis) a saeculis 13 et 14 repetit; cuius ex tribus turribus una sola reliqua est, qui anno 1527 renovata est. In ecclesia imprimis organum saeculi decimi septimi, cathedra sacerdotalis anni 1806 ex Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Lutetiae oriunda, sculptura Christi in mensa posita saeculi decimi sexti et reliquiarium neo-goticum Sancti Columbani visu digna sunt. Stalla a saeculo decimo sexto repetunt.

Thermae Luxovienses

Thermae Luxovienses, Franciae recentioris antiquissimae, saeculo decimo octavo aedificatae sunt. Aquae valde calidae (43-63 °C), alcalinae sulphateae chloreae sodeae fluoreae magneseae oligometallicae leviterque siliceae, morbos rheumaticos et venarum necnon disordines gynaecologicos medere censentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Luxovium": Ionas Bobiensis, Vita sancti Columbani abbatis discipulorumque eius cap. 17
  2. "Lussedium": Audoenus, Vita sancti Eligii
  3. CIL 13, 05425
  4. AE 1951, 00231; CIL 13, 05426

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ambroise Bouloumié, Guide aux eaux minerales des Vosges: Vittel--Contrexéville--Plombières--Bains--Luxeuil--Bourbonne--Gérardmer. Lutetiae: Hachette, 1879 Textus apud Internet Archive
  • "Luxovium" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus
  • "Luxovium" in Richard Stillwell et al., The Princeton Encyclopedia of Classical Sites (Princeton, 1976) Textus
  • Margaret Stokes, Three months in the forests of France : a pilgrimage in search of vestiges of the Irish saints in France. Londinii: Bell, 1895 Textus apud Internet Archive

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Luxovium spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 47°48′58″N 6°22′51″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • "70311" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  • Encyclopædia Britannica