Monasterium Luxoviense
Monasterium Luxoviense vel monasterium beati Petri fuit monasterium Benedictinum Luxovii in Francia situm.
Historia
[recensere | fontem recensere]Sanctus Columbanus Bobiensis monasterium Luxoviense anno 590 condidit, anno 610 autem a Theuderico II rege Burgundiae fugatus et in Italiam profectus ibi monasterium Bobiensem fundavit. Tamen monasterium Luxoviense floruit et locus medius missionis Baiuvariorum factum est. Anno 662 a Luxovio monasterium Corbiense conditum est.
Anno 732 a Saracenis deletum mox a Carolo Magno restitutum est, quo auctore Regula Benedicti introducta est. Etiam a vexationibus Viccingorum celeriter recreatum est.
Usque ad annum 1594 abbates etiam fuerunt domini saeculares. Anno 1790 monasterium oppressum est. Ecclesia abbatialis Sancti Columbani anno 1330 perfecta nunc est ecclesia parcoecialis. In ea invenitur cathedra sacerdotalis (anni 1806) ex Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Lutetiae oriunda.
Circa annum 670 Luxovii, ut putant, in manuscriptis primo minusculae adhibitae sunt, quorum notissimum est Lectionarium Luxoviense.
-
Pagina Lectionarii Luxoviensis
-
Domus abbatialis
-
Statua Sancti Columbani iuxta pristinam ecclesiam abbatialem
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Luxoviense spectant. |
- Monasterium Luxoviense
- Abbey of Luxeuil in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)