Ludovicus Fredericus Cellarius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Wikidata-logo.svg Ludovicus Fredericus Cellarius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Novembris 1745; Quittelsdorf
Obitus: 22 Maii 1818; Rudolphopolis
Patria: Germania

Officium

Munus: theologus

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Ludovicus Fredericus Cellarius, vulgo Ludwig Friedrich Keller; natus die 25 Novembris 1745 Quittelsdorf prope Albimontium, mortuus die 22 Maii 1818 Rudolphopoli) fuit theologus Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cum gymnasium Rudolphopolitanum frequentavisset in Universitate Ienensi studens factus est. Magistratu laureatus anno 1776 Wittenbergam petivit tamquam adiunctus in facultate philosophica universitaria. Die 19 Maii 1776 baccalaureatum theologicum nactus praelectiones philosophicas theologicasque habere coepit.

Anno 1777 autem eum diaconum Rudolphopolim vocaverunt ubi varia servitia implebat usque installationem tamquam superintendens generalis (anno 1810) et seminarii theologici inspector. Notus factus est quoniam societatem contemporaneam omnibus in rebus attente observabat et commentariis donavit; scripta tam theologica quam philosophica quoque magni aestimabantur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]