Jump to content

Ludovicus Couturat

E Vicipaedia
Wikidata Ludovicus Couturat
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Couturat: imago
Ludovicus Couturat: imago
Nativitas: 17 Ianuarii 1868; Circumdarium IX Lutetiae
Obitus: 3 Augusti 1914; Ris-Orangis
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Q64172739

Ludovicus Couturat (natus Ris-Orangis in vico Francico 7 Ianuarii 1868; mortuus Meloduni 3 Augusti 1914) fuit philosophus, logicus, et mathematicus Francicus. Qui, sicut Bertrandus Russell, ad logicistas dictos pertinuit, fragmenta inedita Godefridi Guilelmi Leibnitii edidit, simulque studia classica de eo publicavit.

Vita et educatio

[recensere | fontem recensere]

Exonae natus, anno 1887 admissus est ad Scholam Normalem Superiorem ut philosophiam et mathematicam disceret. Anno 1895, philosophiam apud Universitatem Tolosae docuit, et anno 1897 matheseos philosophiam apud Universitatem Cadomensem Normanniae(fr) docuit, investigans numeros transfinitos. Post tempus Hannoverae actum scriptis Leibnitii studebat, annoque 1905 adiutor factus est Henrico Ludovico Bergson succurrens in Collegio Gallico.

Anno 1907, Couturat in creanda lingua constructa Ido auxiliatus est, quae maxime derivata est e lingua Esperantica. Idomati novo promovendo quasi in vestigiis Leibnitii se putavit; namque Leibnitius creavit linguam universalem symbolicam et conceptualem quam characteristicam universalem nominavit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •