Ludovicus de Beaufront

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ludovicus de Beaufront

Ludovicus de Beaufront (natus die 3 Octobris 1855 Lutetiae sub nomine Ludovici Chevreux, mortuus die 8 Ianuarii 1935 in Thézy-Glimont) fuit inter primos Franciae esperantistas. Tamen postea divulgatorem sese fecit linguae constructae Ido certi Ludovici Couturat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Vere multa in vita Ludovici Beaufront aenigmatibus plena sunt. Ipse se gravionem appellabat stemma excogitans usque ad reges Franciae. Dixit se portare titulum doctoris theologiae, se itinera fecisse in Indiam et Iaponiam. Fertur eum finxisse aliquando idioma proprium sub titulo "Adjuvanto" propter linguam Esperanticam neglectum.

Post mortem autem reppererunt magistrum quendam privatum Beaufront recte Chevreux appellatum esse. Mater eius auxilio publico vixit, pater ignotus fuit. Biographus eius Rolandus Jossinet agnovit Ludovicum de Beaufront partes nobili genere nati optime egisse et autodidacticum optimum fuisse. Eo motioni esperantistarum novae fuit usui maximo.

Iam anno 1888 linguam Esperanticam sibi detexit. Anno 1898 sodalitas Esperantica fundata est sub nomine Société Pour la Propagation de l'Espéranto (SPPE). Praeterea periodicum natum est quorum articuli autem saepius lingua Francica pacti sunt. Ludovicum de Beaufront praeconia multa in rebus Esperanticis provehendis apud personas maximi momenti fecisse constat.

Via propria[recensere | fontem recensere]

Aliter ac Ludovicus Zamenhof praxim linguae Esperanticae maius aestimavit, minus autem partem notionum interiorum sive idealismi. Quando accusatus est de praemiis a domu editoria Hachette acceptis dissensus inter Beaufront et motionis Esperanticae moderatores alios aucti sunt. Attamen missum officialem in conventum de lingua internationali optima eligenda se fieri sivit. Ibi autem minime de iam existentibus linguis constructis disputatum est - ut erat in votis et in propositis - sed de omnino novis rebus. Ignotus quidam praesentaturus fuit linguam Ido cui Beaufront quoque annuit. Mense Iunio 1908 iste homo confessus est se ipsum sermonis illius inventorem esse. Quae opinio hodie ab omnibus accipitur quod ad fundamenta linguae Ido attinet. Verisimiliter solus inventor non fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Roland Jossinet: La franca savinto de Esperanto. Apud: Hervé Gonin: 1898-1998. Centjara asocia Esperanto-movado en Francio. Unua kajero, editio specialis in serie Franca Esperantisto 66 (sequentia altera), Augusti 1998, p. 42–48

Nexus externi[recensere | fontem recensere]