Latinitas bona

Ludovicus Storch

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Poeta Storch anno 1863

Ludovicus vulgo Ludwig Storch (natus die 14 Aprilis 1803 Ruhla in Circulo Wartburg, mortuus die 5 Februarii 1881 Kreuzwertheim in Franconia Inferiore) scriptor Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gottingae Lipsiaeque theologiae studens, mox animum in litteras vertit. Causae erant angustiae professionales pecuniariaeque. Attamen neque nova occupatio tranquillitem veram attulit; longum tempus degebat Lipsiae Gotaeque.

Inde ab anno 1866 rude donatus in Franconia vixit sumptibus Fundationis Schiller quae dicebatur.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Ingenium Ludovici Storch mediocre fuit. Historiae et historiunculae (epitome Lipsiae annis 1855–62, in voluminibus 31) nuntiis poeticis carent. Carmina praetitulata Gedichte (1854) libertatem patrioticam amabiliter pactam exhibent. Publice valde dilecta erant haec:

  • Der Freiknecht (1829, 3 vol)
  • Die Freibeuter (1832, 3 vol)
  • Der Jakobsstern (1836–38, 4 vol)
  • Die Heideschenke (1837, 3 vol)
  • Max von Eigl (1844, 3 vol)
  • Ein deutscher Leinweber (1846–50, 9 vol)
  • Leute von gestern (1852, 3 vol)

Relicta poetica edidit Alexandrus Ziegler anno 1882 Ysenaci. Amicus erat Ludovici Bechstein.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Storch spectant.
Incubator-logo.svg Lege Λουδοβίκος Στόρχ ("Ludovicus Storch") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam