Lucius Hortensius

E Vicipaedia

Lucius Hortensius (vel Quintus, natus saeculo 2 a.C.n.; obiit post annum 108 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Hortensius verisimile avunculus Quinti Hortensii Hortali clari oratoris erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hortensius anno 120 a.C.n. legatus Quinti Mucii Scaevolae proconsulis Asiae provinciae erat et anno 119 a.C.n. testis fuit, cum Scaevola accusaretur. Anno 111 praetor Siciliam bene administravit, ut Cicero rettulit[1]. Anno 109 a.C.n. consul electus est, sed, quod electores corupisset, magistratum inire non potuit. Marcus Aurelius Scaurus in eius locum consul suffectus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, In Verrem II 3,42


Antecessores:
Quintus Caecilius Metellus Numidicus et Marcus Iunius Silanus
Consul
108 a.C.n.
cum
Servio Sulpicio Galba
Successores:
Lucius Cassius Longinus et Gaius Marius