Servius Sulpicius Galba (consul 108 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Servius Sulpicius Galba (natus saeculo 2 a.C.n.; obiit post annum 100 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Servius Sulpicius Galba anno 144 a.C.n. consulatum gessit. Gens sua in Aventino[1] et in Hispania apud Tarracinam possessiones habuit, ubi postea et imperator Galba natus est[2].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 111 praetor electus in provinciam Hispaniam Ulteriorem abiit regnaturus[3]. Anno 108 a.C.n. consul una cum Lucio Hortensio electus est. Sed collega propter electionem corruptam magistratum inire prohibitus est et in eius locum Marcus Aurelius Scaurus suffectus est[4]. Anno 100 a.C.n. Sulpicius cum aliis senatoribus vi in Lucium Appuleium Saturninum tribunum plebis consuluit[5].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL VI 31617
  2. CIL X 6323
  3. Appianus Alexandrinus, Iberica' 99
  4. Iulius Obsequens 40
  5. Marcus Tullius Cicero, Pro C. Rabirio perduellionis reo 21


Antecessores:
Quintus Caecilius Metellus Numidicus et Marcus Iunius Silanus
Consul
108 a.C.n.
cum
Lucio Hortensio
Successores:
Lucius Cassius Longinus et Gaius Marius