Lucius Calpurnius Bibulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Calpurnius Bibulus fuit vir nobilis Romanus, circa 32 a.C.n. mortuus, qui pro republica libera cum Bruto Cassioque pugnavit atque, quamvis victus et proscriptus, in gratiam cum Marco Antonio rediit. Homo litteratus quoque fuit ab Horatio in Sermonibus[1] 'doctus amicus' appellatus.

De gente[recensere | fontem recensere]

Nobili genere Calpurniorum ortus Lucius filius erat Porciae, Catonis Minoris filiae, et Marci Calpurnii Bibuli illius qui, optimatium partium dux, in summa discordia cum collega Gaio Iulio Caesare consulatum anno 59 a.C.n. gesserat atque postea bello civili usque ad mortem eundem Caesarem ab Epirotico litore arcere frustra conatus erat. Patre mortuo, Porcia Marco Iunio Bruto nupsit et Lucius privignus tyrannicidae factus est in cuius honorem Commentarios conscripsit quos Plutarchus secundo saeculo adhuc legebat, cum vitam Bruti componebat[2]. Duo fratres maiores in Aegypto anno 50 a.C.n. periere : ita Lucius solus e filiis Marci Bibuli relictus est.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Ut pater optimatium partes, sic Lucius Pompeianas et senatorias partes bellis civilibus secutus est. Post pugnam ad Philippos a tyrannicidis male gestam in insulam Thasum effugere potuit ubi, pactus ut reliquas copias victoribus traderet[3], cum Marco Antonio triumviro in gratiam rediit qui eum primo classi (36 a.C.n.[4]) ac deinde provinciae Syriae (34-32 a.C.n.) praefecit[5]. Tum plus quam semel operam dedit ut Octaviano Marcum Antonium in gratiam revocaret[6]. Ante pugnam Actiacam mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I,10,86. Bibulus et Horatius commilitones in Philippensi pugna fuerunt.
  2. Plutarchus, Brutus XIII et XXIII.
  3. Appianus BC IV,575-576.
  4. Hic titulus in aeneis nummis maximi moduli legitur vel hoc anno vel paulo post in nomine Marci Antonii percussis cum litteris : L.BIBVLVS MF PRAEF CLASS = E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Antonia 82 et 84.
  5. Quo titulo designati sint praesides ab Antonio provinciis praefecti incertum est (pro praetore ?).
  6. Appianus BC V,549.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Appianus, libro quarto Bellorum civilium 162, 434-436, 575-576.
  • Plutarchus, Brutus cap. XIII et XXIII.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Marie-Claire Ferriès, Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 352-353.
  • François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 441-442 Hic legere potes