Titus Sextius Magius Lateranus (consul 197)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Sextius Magius Lateranus (quo anno natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus patricius ex Italia fuit[1] saeculo secundo exeunte et tertio ineunte. Pater Titus Sextius Lateranus, consul anni 154 fuit. Ipse in bello Septimii Severi contra Persos anno 195 dux erat. Qui imperator ei magnis divitiis donavit[2]. Anno 197 praeterea consulatum ordinarium administravit[3]. Romae palatium in Laterano, quod nomen ab Magio Laterano accepit, possidebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Birley, Septimius Severus, The African emperor, Londinii 1988, p. 116
  2. Epitome de Caesaribus XX 6
  3. Anthony Birley, loc. cit., p. 140


Antecessores:
Gaius Domitius Dexter II et Lucius Valerius Messalla Thrasea Priscus
Consul
197
cum
Lucio Cuspio Rufino
Successores:
Publius Martius Sergius Saturninus et Lucius Aurelius Gallus