Lucius Aurelius Gallus (consul 174)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Aurelius Gallus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius eiusdem nominis anno 146 consul suffectus creatus est. Anno 174 ipse hunc magistratum administravit. Annis 179 ad usque 182 legatus Augustorum Dalmatiae fuit. Lucius Aurelius Gallus, consul ordinarius anni 198 filius eius erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 324


Antecessores:
Gnaeus Claudius Severus II et Tiberius Claudius Pompeianus II
Consul
174
cum
Quinto Volusio Flacco Corneliano
Successores:
Lucius Calpurnius Piso et Publius Salvius Iulianus