Ducatus Lotharingiae

E Vicipaedia
(Redirectum de Lotharingia et Barrensis)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ducatus Lotharingiae
Res apud Vicidata repertae:
Ducatus Lotharingiae: insigne
Ducatus Lotharingiae: vexillum
Terra continens: Europa
Locus: 48°41′34″N 6°11′1″E
Caput: Nanceium

Tabula aut despectus

Ducatus Lotharingiae: situs

Vide etiam paginam discretivam: Lotharingia

Ducatus Lotharingiae est antiqua provincia Franciae, cuius caput urbs Nanceium erat. Ducatus anno 959 conditus est et anno 1766 pars Franciae factus est. Ab hoc anno Lotharingia censetur regio culturalis historicaque Franciae boreali-orientalis, cuius urbes maximi momenti sunt Mettis et Nanceium.

Lotharingia (1508).

Nomen Lotharingia deducitur a nomine Lothario et suffixo Germanico -ing, "qui eiusdem generis vel factionis est"; hoc est populus vel regnum Lotharii II, filii Lotharii I, filii Caroli Magni.[1] Lotharingia, ex Francia media anno 855 creata, anno 959 in duos ducatus, Lotharingiam superiorem et Lotharingiam inferiorem, divisa est. Lotharingia inferior saeculo XII in multa feuda refracta est, sed Lotharingia superior integra manet usque ad annum 1766, cum a regno Franciae annexa est. Lotharingia cum Alsatia saepe inter Francos et Germanos disputata est.

Lotharingia cum ducatu Barrensi unam provinciam militarem Franciae saeculo XVIII constituit, nomine Lorraine et Bar, scilicet Lotharingia et Barrensis. Anno 1790 Lotharingia et Barrensis maxima parte in praefecturas Mortae et Mosellae, Mosae, Mosellae (e fluminibus nominatas) et Vosegi (e monte huius nominis) conversae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford English Dictionary, s.v. "Lotharingian."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Auguste Digot, Histoire de Lorraine. 6 voll. Nanceii, 1856 voll. 1-2 (3-4) 5-6

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°41′34″N 6°11′1″E  • Encyclopædia Britannica
Provinciae militares Franciae usque in annum 1789
France moderne.svg
Alnensis • Alsatia • Andecavensis • Artesia • Arvernia • Aurelianensis • Navarra et Beneharnum • Bituricensis • Bononiensis • Borboniensis • Britannia Minor • Burgundia • Campania et Bria • Cenomanensis et Perticensis • Corsica • Delphinatus • Flandria Hannonia Camaracensis • Fuxiensis Donnezan Andorra • Guienna et Vasconia • Insula Franciae • Lemovicensis • Liber Comitatus • Linguadocia • Lotharingia et Barrensis • Lugdunensis • Marchia • Nivernensis • Normannia • Parisiensis • Picardia • Pictaviensis • Portus Gratiae • Provincia • Ruscino • Salmuriensis • Santonensis et Inculismensis • Sedanensis • Tres Episcopatus • Turonensis
Alsace • Anjou • Artois • Aunis • Auvergne • Berry • Boulonnais • Bourbonnais • Bourgogne • Bretagne • Champagne et Brie • Corse • Dauphiné • Flandres Hainaut et Cambrésis • Foix Donnezan et Andorre • Franche-Comté • Guienne et Gascogne • Le Havre • Île de France • Languedoc • Haut et Bas Limousin • Lorraine et Barrois • Lyonnais • Maine et Perche • Haute et Basse Marche • Navarre et Béarn • Nivernais • Normandie • Orléanais • Prévoté et Vicomté de Paris • Picardie et Pays reconquis • Haut et Bas Poitou • Provence • Roussillon • Saintonge et Angoumois • Saumurois • Principauté de Sedan • Touraine • Trois Évêchés
Capsae cognatae: Regiones Franciae