Ducatus Lotharingiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ducatus Lotharingiae
Res apud Vicidata repertae:
Ducatus Lotharingiae: insigne
Ducatus Lotharingiae: vexillum
Continens: Europa
Locus: 48°41′34″N 6°11′1″E
Caput: Nanceium

Tabula aut despectus

Ducatus Lotharingiae: situs

Vide etiam paginam discretivam: Lotharingia

Ducatus Lotharingiae est antiqua provincia Franciae, cuius caput urbs Nanceium erat. Ducatus anno 959 conditus est et anno 1766 pars Franciae factus est. Ab hoc anno Lotharingia censetur regio culturalis historicaque Franciae boreali-orientalis, cuius urbes maximi momenti sunt Mettis et Nanceium.

Lotharingia (1508).

Nomen Lotharingia deducitur a nomine Lothario et suffixo Germanico -ing, "qui eiusdem generis vel factionis est"; hoc est populus vel regnum Lotharii II, filii Lotharii I, filii Caroli Magni.[1] Lotharingia, ex Francia media anno 855 creata, anno 959 in duos ducatus, Lotharingiam superiorem et Lotharingiam inferiorem, divisa est. Lotharingia inferior saeculo XII in multa feuda refracta est, sed Lotharingia superior integra manet usque ad annum 1766, cum a regno Franciae annexa est. Lotharingia cum Alsatia saepe inter Francos et Germanos disputata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford English Dictionary, s.v. "Lotharingian."

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°41′34″N 6°11′1″E  • Encyclopædia Britannica