Roman numeral 10000 CC DD.svg

Dos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dos in Russia. Tabula picta anni 1873.

Dos (-tis, f.) est id quod datur sponsae a eius familia per occasionem nuptiarum. Dos ne confundatur cum pretio sponsae[en], solutum a sponso - vel saepe patre sponsi - familiam sponsae.

Dos in multis societatibus inveniebat et etiam hodie in nonnullis. Pars familiae uxoris in fundatione oeconomica matrimonii est. Ita in societatibus invenitur ubi marito est onera matrimonii sustentare. Saepe etiam est tutela uxoris quae reditus proprios non habet sed ita divitias. Regulae de dote valde variant ac variabant, e.g. de tractatione dotis in casu divortii.

In iure Romano antiquo dos marito dabatur, sed is post dissolutionem matrimonii dotem reddere debebat.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!