Milliarium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

L-1

Milliarium est lapis ad viam qui indicat quot milia passuum quidam locus a civitate quadam constituta abest. Haec civitas saepe Roma est, sed etiam aliae urbes locus esse possunt a quo intervallum metatores metiuntur. Digestorum autem libris[1] docemur mille passus non a miliario urbis, sed a continentibus aedificiis numerandos esse.

Nonnulli loci nomen acceperunt a milliario ad quem situs erant, exempli gratia vicus Ad Septimam Leucam (hodie vulgo Sechtem) apud Coloniam et vicus ad quintum lapidem (hodie vulgo Quint) apud Augustam Treverorum. Nostris quoque temporibus nova pars urbis Romae ob situm ad quartum milliarium viae Appiae, sc. inter vias hodiernas Appiam Antiquam et Appiam Novam, nomine Quarto Miglio nuncupata est.

Haec milliaria in toto territorio pristini imperii Romani inveniuntur, exempli gratia apud Sebatum. Millinarii archetypum Pontis Aevi est, apud Sebatum simulacrum invenibis. Inscriptio millinarii Sebati inventi Hic lapis Sebati inscriptus est[2] :

Imp<erator> Caes<ar> M<arcus> Opellius Severus Macrinus pius felix Aug<ustus> Pont<ifex> Max<imus> Trib<uniciae> P<o>t<estat>is iterum (II) P<ater> P<atriae> Co<n>s<ul> (Proconsul) et M<arcus> Opellius Antoninus Diadumenianus nobiliss<imus> Caes<ar> Princ<eps> Iuventutis providentissimi Aug<usti> fecer<unt> [hoc milliarium vel hanc viam qui] ab Ag<unto> [abest] m<ilia> p<assuum> LVI

Huius milliarii inventi ope Historicus Theodorus Mommsen anno 1873 suam opinionem probavit Sebatum antiquum apud oppidum Sancti Laurentii hodiernum esse.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notum[recensere | fontem recensere]

  1. Digesta 50,16,154
  2. CIL III, 05708

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad millinariis spectant (1, 2).