Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Zuluana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Distributio geographica Zuluanae in Africa Australi: densitas Zuluanorum domi loquentium.      <1 /km²      1–3 /km²      3–10 /km²      10–30 /km²      30–100 /km²      100–300 /km²      300–1000 /km²      1000–3000 /km²      >3000 /km²
Signum trilinguale—Anglice, Africanice, et Zuluanice scriptum—in Africa Australi aetatis apartheid.

Lingua Zuluana[1] (vulgo isiZulu) est lingua populi Zuluani, cui sunt circa 10 milliones loquentium, quorum plus quam 95 centesimae in Africa Australi habitant. Zuluana est lingua domestica latissime in usu in Africa Australi (24 centesimae totius numeri civium), et intellegitur a plus quam 50 centesimis incolarum civitatis.[2] Facta est una ex undecim civitatis linguis publicis anno 1994. Secundum Ethnologue,[3] Zuluana est secunda lingua Bantuana a latissima in usu, post Shonam. Sicut multae linguae Bantuanae, scribitur in abecedario Latino.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bene agnoscitur adiectivum zuluana in nominibus certarum specierum, inter quas chilopodum Scolopendra zuluana, araneae Agelena zuluana et Hogna zuluana, opilio Larifugella zuluana, solifuga Solpuga zuluana, et papiliones Teriomima zuluana et Tuckia zuluana, atque in nominibus certarum subspecierum, inter quas coleoptera Megacephala asperata zuluana et Cypholoba gracilis zuluana.
  2. Ethnologue 2005.
  3. "Shona," www.ethnologue.com (Ethnologue).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Canonici, Noverino. 1996. Imisindo YesiZulu: An Introduction to Zulu Phonology et Zulu Grammatical Structure. University of Natal.
  • Colenso, John William. 1882, First steps in Zulu: being an elementary grammar of the Zulu language. Ed. 3a. Martizburg, Durban: Davis. Textus.
  • Dent, G. R., et C. L. S. Nyembezi. 1959. Compact Zulu Dictionary. Pietermaritzburg: Shuter & Shooter. ISBN 0796007608.
  • Dent, G. R., et C. L. S. Nyembezi. 1969. Scholar's Zulu Dictionary. Pietermaritzburg: Shuter & Shooter. ISBN 0796007187.
  • Dent, G. R. 1995. Compact Zulu dictionary: English-Zulu, Zulu-English, ed. C. L. S. Nyembezi. Ed. 6a. Pietermaritzburg: Shuter & Shooter. ISBN 0796007608.
  • Doke, C. M. 1947. Text-book of Zulu grammar. Londinii: Longmans, Green and Co.
  • Doke, C. M. 1953. Zulu–English Dictionary. Johannesburg: Witwatersrand University Press. ISBN 1868141608.
  • Doke, C. M. 1958. Zulu–English Vocabulary. Johannesburg: Witwatersrand University Press. ISBN 085494009X.
  • Nyembezi, C. L. S. 1957. Learn Zulu. Pietermaritzburg: Shuter & Shooter. ISBN 0796002371.
  • Nyembezi, C. L. S. 1970. Learn More Zulu. Pietermaritzburg: Shuter & Shooter. ISBN 0796002789.
  • Wilkes, Arnett. Teach Yourself Zulu. ISBN 0071434429.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Zuluanam spectant.
Vicilibri Lege de {{{2}}} in Vicilibris.

Cursus academici[recensere | fontem recensere]

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Dictionaria[recensere | fontem recensere]

Diaria[recensere | fontem recensere]