Roman numeral 10000 CC DD.svg

Solifugae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Solifugae
Aetas fossilium: Late Carboniferous–recent
Solifuga in civitate Arizona
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Subphylum: Chelicerata
Classis: Arachnida
Ordo: Solifugae
Sundevall, 1833
Familiae

Solifugae sunt ordo animalium classis Arachnidorum, qui plus mille species in 153 generibus contentas comprehendit. Solifugae propria et aranearum et scorpionum habere videntur, sed re vera sunt scorpionibus propinquiores. Corpus solifugae, sicut corpus araneae, duo tagmata habet: opisthosoma (abdomen) post prosoma (in modum capitis et thoracis coniunctorum). In parte anteriore prosomatis sunt duae chelicerae, quae in plurimis speciebus sunt insigniter magnae. Chelicerae sunt maxillarum instar et in multis speciebus ad stridulationem adhibentur. Solifugae scorpionibus eo dissimiles sunt, quod tertium tagma, hoc est caudam, non habent. Plurimae solifugae regiones siccas habitant et arthropoda terricolas aliaque parva animalia edunt. Maximae species ad longitudinem quindecim centimetrorum, cruribus inclusis, crescere possunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Solifugas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Solifugas apud Vicispecies.