Latinitas nondum censa

Alania

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina de terra antiqua in Caucaso explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Alania" appellatur, vide Alania (discretiva).
Tabula geographica, territorium Alaniae saeculis decimoduodecimo

Alania[1] fuit terra Alanorum, iuxta montes Caucasi Septentrionalis sita.

In opere Constantini Porphyrogeniti De administrando imperio "supra montem Caucasum Alania regio" sic commemoratur: "Chazaris bellum inferre Uzi possunt utpote contermini. sic etiam princeps Alaniae, quia novem Chazariae regiones Alaniae adiacent; possuntque Alani, si velint, illos depraedari magnumque inde Chazaris damnum importare, atque eos rerum penuria premere. ex illis quippe novem regionibus Chazaris omnia ad victum necessaria suppeditantur", et "Alaniae principe cum Chazaris pacem non habente, sed imperatoris Romani amicitiam potiorem ducente, si illi in amicitia et pace perseverare nolint, potest ille ingenti Chazaros damno afficere, in viis excubando et ex improviso illos aggrediendo dum ad Sarcel et ad regiones Chersonemque profiscuntur. quodsi princeps ille operam ponat ut illis aditum prohibeat, alta sane pax erit in Chersone et in regionibus. Chazari quippe Alanorum irruptionem reformidantes, neque facultate data Chersonem et regiones cum exercitu invadendi, quia simul utrisque bellum inferre nequeunt, in pace degere cogentur."[2]

Haec civitas Alanorum sui iuris, saeculis nono decimoque formata, initio saeculi tredecimi invasionis Mongolo-Tataricae causa dissoluta est.[3]

Nunc Ossetia Septentrionalis, res publica autonoma Russiae, in parte territorii Alaniae antiquae sita, plene "res publica Ossetia Septentrionalis – Alania" appellatur[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I.G. Stritteri Memoriae populorum, olim ad Danubium, Pontum Euxinum, Paludem Maeotidem, Mare Caspium, et inde magis a Septemtriones incolentium...
  2. Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, p. 80
  3. Pagina de Alania Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae
  4. Haec nomina rerum publicarum Caucasi Septentrionalis proponuntur in versione Georgii Capellani (Loquerisne Latine? Verterunt Elias Gimadeievius et Ioannes Silvanυs, οperi edendo praefuit Alexiυs Scatebranυs = Капеллан Г. Говорите ли Вы на латыни? / Пер. И. Р. Гимадеева, И. С. Селиванова; под ред. А. И. Солопова. — Moscuae 2021, p. 152-153):

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alaniam spectant.