Lingua Baluchica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Baluchica
بلوچی / Балочи (Baloči)
Taxinomia:
Locutores: circa 7 500 000 (2010)
Sigla: 1 , 2 bal, 3 bal
Status publicus
Officialis Pakistania (Baluchistania)
Privata Persia, Turcomannia, Afgania
Litterae: Baluchica
Scriptura: Arabica
Procuratio:


Lingua Baluchica[1] est lingua Iranica Boreo-occidentalis, qua loquuntur Baluchi. In Baluchistania Pakistaniae lingua officialis est. Praeterea Baluchi Persiam, Turcomanniam et Afganiam incolunt. Circa 7 500 000 homines lingua Baluchica loquuntur. Baluchi Iraniae et Pakistaniae et Afganiae litteris Arabicis utuntur, sed variis modis. In Pakistania et abecedarium Latinum Baluchicum invenitur. In Turcomannia decennio 194 libri Baluchici litteris Latinis edebantur (non iisdem, quae in Pakistania in usu sunt), sed post decennium 200 litteris Cyrillicis lingua Baluchica in Turcomannia utitur. Ergo quinque abecedaria Baluchica existunt.

Non una lingua saepe hodie Baluchica habetur, sed tres: Baluchica Occidentalis, Baluchica Australis et Baluchica Orientalis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. binomen Androctonus baluchicus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Muhammad Abd-al-Rahman Barker, Aquil Khan Mengal, A course in Baluchi, vol. 1-2. Monte Regio, 1969. (Anglice)
  • M. Longworth Dames, Popular poetry of the Baloches. London: Royal Asiatic Society, 1907
  • J. Elfenbein, The Baluchi language: a dialectology with texts. Londinii: Royal Asiatic Society, 1966
  • Фролова В. А. Белуджский язык. Мoscuae 1960; (ars grammatica) (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]