Linaceae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Linaceae
Linum pubescens
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Malpighiales
Familia: Linaceae
Genera

Vide commentarium.

Linaceae sunt familia angiospermarum, plerumque fruticum herbaceorum rarove ligneorum, aliquando magnarum arborum, in tropicis distributarum. Familia est cosmopolita, circa 300 species habens.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Folia sunt simplicia, integra, paene semper alterna, aliquando stipulis praedita. Flores sunt hermaphroditi, actinimorphici, et pentameri rarissimeve tetrameri. Petala sunt speciosa, colore diluto. Ovarium est superum, pentacarpelatum, syncarpum, stilibus libris leviterve adfixis, duobus ovulis in carpello. Inflorescentiae sunt cymosae. Fructus est capsula, vel raro drupa.

Gravis in agricultura species est Linum usitatissimum, ad oleum fibrasque capiendas excolitum.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Systema Cronquist Linaceas in Linalibus, ordine proprio, posuit; systemata autem hodierna eas in ordine Malpighialibus ponunt.

Linaceis sunt quattuordecim genera, quorum maximum est Linum, circa 180–200 species habens. Genera in duabus subfamiliis describuntur: Linoideis, circa 240 speciebus in sex generibus, praecipue in zonis temperatis, et Hugonioideis, 61 speciebus in quattuor ad sex generibus, in zonis tropicis, praecipue in Africa, Madagascaria, Indomalaesia, et Nova Caledonia (aliquando familia distincta habitis, Hugoniaceae).

Genera in subfamilia Linoideis[recensere | fontem recensere]

Genera in subfamilia Hugonioideis (Hugoniaceis)[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]