Cena Baccho a Brongo oblata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bacchus vinum praebet: vas Atticum saeculi sexti a.C.n. iuxta Vulcos Etruriae repertum (Museum Britannicum).

Cena Baccho a Brongo oblata est cum Bacchus (vel Dionysus) ad Indiam iter faceret: quidam Brongus, hospes pauper, cenam generosam praebuit; deus invicem vinum ei dono dedit. Quae cena a Nonno in Dionysiacis carmine epico (17.37–86) descripta est. Inde discimus Brongum lac caprinum cum aqua mixtum praebuisse ad bibendum (sicut Erigone in cena Baccho ab Icario oblatum), ad edendum autem δεῖπνον ἄδειπνον "cenam sine cena" vel sine carne (sicut in cena Herculi a Molorcho oblata): videlicet olivas colymbades et caseum recentem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. S. Hollis, ed., Callimachus: Hecale (Oxonii: Clarendon Press, 1990) pp. 341-354 ("Appendix: The Hospitality Scene")


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.