Legatio ad Occidentem Hierosolymitana (1184-1185)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Legatio ad Occidentem Hierosolymitana anno 1184 missa est, ducibus Heraclio qui patriarcha Hierosolymitanus ab anno 1180 meruerat, Arnaldo de Turre Rubea ab eodem anno magistro Ordinis Templariorum, et Rogerio de Molendinis magistro Hospitalariorum ab anno 1177. Brundisium adfretaverunt unde litteras regi Balduino IV miserunt, cuius responsum (incipit "Litteras in quibus universos vos") partim servatur. Magister Arnaldus Veronae mortem obiit die 30 Septembris 1184 dum legati ibi degebant ut cum papa Lucio III imperatoreque Friderico I in Concilio Veronensi congrederentur.

Lutetiam die 16 Ianuarii 1185 advenerunt. Ibi "cum solemni processione a venerabili Mauricio episcopo Parisiensi et clero et universo totius civitatis populo patriarcha receptus est quasi angelus Domini. Sequenti die in ecclesia Beatae Mariae missam celebravit et sermonem ad populum fecit."[1]

Regem Franciae Philippum II statim visitaverunt. Die 26 Ianuarii 1185 Cantuariam advenerunt. Henrico II Angliae suadebant ut sive ipse sive filius eius Hierosolyma properaret et de hac re epistulam papae ad regem directam (incipit "Cum cuncti praedecessores") attulerunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John W. Baldwin, The Government of Philip Augustus: foundations of French royal power in the Middle Ages (Berkeley: University of California Press, 1986. ISBN 0520073916) (Paginae selectae apud Google Books) pp. 17-20
  • Alexander Cartellieri, Philipp II. August, König von Frankreich (Lipsiae, 1899) vol. 2 pp. 18-25
  • R. W. Eyton, Court, Household and Itinerary of King Henry II (Londinii, 1878) pp. 261-264
  • Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876) (Paginae selectae apud Google Books) pp. 201, 212-214
  • Benjamin Z. Kedar, "The Patriarch Eraclius" in B. Z. Kedar, H. E. Mayer, R. C. Smail, edd., Outremer: Studies in the History of the Crusading Kingdom of Jerusalem presented to Joshua Prawer (Hierosolymis: Ben-Zvi Institute, 1982) pp. 177-204, esp. pp. 191-195
  • Hans Eberhard Mayer, "Henry II of England and the Holy Land" in English Historical Review vol. 97 (1982) pp. 721-739, esp. pp. 731-735
  • Jonathan Phillips, Defenders of the Holy Land: relations between the Latin East and the West, 1119-1187 (Oxonii: Clarendon Press, 1996) pp. 252-264


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.