Concilium Veronense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Concilium Veronense Veronae in urbe mensibus Octobri et Novembri 1184 actum est, praeside papa Lucii III, adeunte imperatore Friderico I.

Cardinales his diebus iuxta papam Veronae aderant Ioannes Anagninus, Laborans, Hubertus Crivelli (papa futurus), Pandulphus Lucensis, Ardicius Rivoltella, Gratianus Pisanus, Conradus archiepiscopus Moguntinus, Theodinus (qui Veronae anno 1186 mortuus erit), Henricus de Marsiaco, Theobaldus (olim abbas Cluniacensis), Albinus, Soffredus,[1] Guillelmus (archiepiscopus Remensis) et Albertus de Morra (papa futurus). Aderant etiam Philippus archiepiscopus Coloniensis, Garsendonius episcopus Mantuanus, Conradus episcopus Wormatiensis.[2] Intererant Heraclius patriarcha Hierosolymitanus et Rogerius de Molendinis magister Hospitalariorum, qui Veronam advenerant dum legationem ad Occidentem conducebant de Regno Hierosolymitano adiuvando. Die 4 Novembris 1184 Gerardus archiepiscopus Ravennas de expeditione sacra praedicavit.

Paulo antea, die 30 Septembris 1184, Arnaldus de Turre Rubea magister Ordinis Templariorum, legationis particeps, Veronae mortuus erat. Concilio concluso papa una cum imperatore Friderico I bullam "Ad abolendam" de haeresibus exstirpandis emisit. Hoc tempore episcopus Veronensis fuit Omnibonus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. PL vol. 201 coll. 1285-1296
  2. Arnoldus Lubecensis, Chronica Slavorum 3.11

Nexus externi[recensere | fontem recensere]