Mauricius de Soliaco

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mauricius de Soliaco (natus saeculo XII ineunte; mortuus die 11 Septembris 1196), e Soliaco oriundus, Lutetiae theologiae studuit ibique archidiaconus creatus est. Die 12 Octobris 1160, suadente rege Ludovico VII, electus est episcopus Parisiensis, successor Petro Lombardo. Illum Robertus Antissiodorensis monachus in Chronologia sua sub anno 1175 his verbis laudat:

Anno MCLXXV. Floret Mauricius Parisiensis episcopus, qui ob industriam litterarum eximiam, et disertudinem linguae praecipuam, de infimo magnae paupertatis, ad pontificalis demum erectus est apicitatis. Hic inter praeclara opera sua ecclesiam cui praeerat a fundamentis exstruxit.[1]

Aedificatio ecclesiae cathedralis[recensere | fontem recensere]

Mauricius aedificationem Ecclesiae Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis iam ab anno 1163 curaverat. Annum pro certo habere licet si fides in fontibus tardiores ponenda est. Galla Christiana enim ex auctore saec. XIV de Mauricio ita refert: "circa id tempus [scil. mense Aprili 1163] prima novae cathedralis fundamenta iecit, cuius primarium lapidem posuit Alexander III ut habet Iohannes canonicus Victorinus."[2] Robertus de Torigneio de nova ecclesia in Chronicis suis sub anno 1177 refert:

Mauricius, episcopus Parisiensis, iam diu est quod multum laborat et proficit in aedificatione ecclesiae praedictae civitatis, cuius caput iam perfectum est, excepto amiori tectorio. Quod opus si perfectum fuerit, non erit opus citra montes cui apte debeat comparari.[3]

Continuatio autem Chronicorum Sigeberti Gemblacensis talem rem sub anno 1182 ordinat:

Mauricius Parisiacae civitatis episcopus, vas utile et oliva fructifera in domo Dei, floret inter coepiscopos suos in Gallia. Praeter illa enim quae intrinsecus sunt, quae solus novit Deus, exterius claret litteratura, verbi Dei praedicatione, elemosinarum latgitione et bonorum opperum exhibitione. Ecclesiam beatissimae Dei genitricis Mariae, in qua ipse residet episcopus, propriis magis sumptibus quam alienis decentissimo et sumptuoso opere renovavit, plateam ante ipsam ecclesiam inter utrumque pontem dilatavit, redempto magno pretio a civibus loco, multis mansionibus prius occupato; mansiones renovavit episcopi; duas abbatias, unam canonicorum, sanctimonialium alteram construxit. In ecclesia magis est assiduus quam frequens. Vidi enim eum in quadam non sollemni festivitate, cum hora vespertina decantaretur, non in cathedra episcopali, us moris est, sed cum ceteris psallentem et sedentem in choro, vallatum plus quam centenario clericorum numero.[4]

De aviditate Mauricii ad pecunias pro ecclesia sua congerendas Caesarius Heisterbachensis refert:

Temporibus Philippi Regis Francorum qui hodie regnat, erat in civitate Parisiensi usurarius quidam ditissimus Theobaldus nomine. Hic ... ad Magistrum Mauritium eiusdem civitatis episcopum venit eiusque consilio se commisit; ille vero cum in aedificatione ecclesiae beatae Dei Genitricis Mariae nimis ferveret, consuluit ei quatenus pecunias suas ad structuram operis inchoati contraderet; qui, huiusmodi consilio aliquantulum sibi suspecto, adiit Magistrum Petrum Cantorem verba episcopi ei insinuans, cui ille respondit: "Non dedit tibi bonum consilium hac vice: sed vade et fac clamari per civitatem sub voce praeconis quia paratus sis restituere omnibus, a quibus aliquid supra sortem accepisti." Factumque est ita. Deinde rediens ad Magistrum ait: "Omnibus ad me venientibus teste conscientia omnia restitui ablata, et adhuc supersunt plurima." Tunc ille, "Modo," inquit, "poterit eleemosynam dare secure."[5]

Mors et commemoratio[recensere | fontem recensere]

In ecclesia Sancti Victoris Parisiensi sepultus est. Inscriptio (recentior, sed antiquiori fidelis) sic eum commemorat: "Hic iacet R. P. Mauricius episcopus Parisiensis : qui primus magnam Basilicam S. Mariae Virginis inchoavit : obiit anno Domini 1196, 3 Idus Septembris." Mors Mauricii de Soliaco in Obituario Ecclesiae Parisiensis ita refertur:

III id. Septembris. Eodem die obiit Mauricius bonae memoriae Parisiensis episcopus, qui novum vicum de suo proprio factum, tempore suo, ante portas ecclesiae aperuit, quatuor abbatias novellas sub ecclesia Parisiensi plantavit, pontes in episcopatu construxit, domos episcopales novos aedificavit, redditus episcopatus multipliciter ampliavit. Idem etiam dedit nobis domum iuxta portam claustri sitam ad stationem in festo Sancti Mauricii persolvendam, viariam quoque de Castaneto ad stationem in die anniversarii sui persolvendam, feodum etiam de Ivri ad stationem die electionis suae, die scilicet tertio post festum sancti Dyonisii persolvendam ... Trecentas quoque libras donavit ecclesiae, centum scilicet ad denarios matutinarum canonicis, centum ad denarios matutinales pauperibus clericis, centum ad tectum novae fabricae ecclesiae faciendum plumbeum ... Statutum est autem a capitulo quod anniversarium eius sollemniter agatur, canonicis tam ad vesperas quam ad missam chorum tenentibus, et missa ad maius altare celebrabitur.[6]

Successorem ad episcopatum habuit Odonem de Soliaco (cui minime cognatus erat).

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]