Jump to content

Litteras in quibus universos vos

E Vicipaedia

"Litteras in quibus universos vos" incipit epistula quam anno 1184 exeunte rex Hierosolymitanus Balduinus IV misit ad legatos in Occidentem progredientes, scilicet Heraclium patriarcham Hierosolymitanum, Arnaldum de Turre Rubea magistrum Templariorum et Rogerium de Molendinis magistrum Hospitalariorum. Haec epistula partim in Radulphi de Diceto Ymaginibus historiarum servatur. Narrationem praebet proeliorum quae anno 1184 Saladinus gessit. Enumerantur obsidio Crati (Kerak), vastatio Neapolis Palaestinae (Nablus), salvatio urbis Sebastae, captivitas Arabiae, vastatio Magni et Parvi Gerini (Jenin, Zarin) pagique Belverii.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editio
  • William Stubbs, ed. The Historical Works of Master Ralph de Diceto vol. 2 (Londinii, 1876) pp. 27-28 (Textus Latine)
Historica et critica
  • M. C. Lyons, D. E. P. Jackson, Saladin: the Politics of the Holy War (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1982. ISBN 978-0-521-31739-9) (Paginae selectae apud Google Books) pp. 216-220
  • Jonathan Phillips, Defenders of the Holy Land: relations between the Latin East and the West, 1119-1187 (Oxonii: Clarendon Press, 1996) p. 257.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.