Jump to content

Led Zeppelin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Led Zeppelin I)


Signum gregis, ut videtur in bulla Domi Sanctorum.

Led Zeppelin ("Zeppelinus plumbeus") fuit grex musicus Britannicus, qui anno 1968 creatus est et finem habuit anno 1980 post mortem Ioannis Bonham tympanistae. Hic grex musicam rockicam et praesertim musicam rockicam duram multum novavisse existimatur. Eius musica, quae ex blues, musica vulgari et variis musicae generibus originem ducit, nova atque inaudita iis temporibus sonuit et ad omnes musicae rockicae greges, et eiusdem aetatis et futuros, maximam vim habuit. Grex per totam aetatem suam ex Iacobo Page (cithara electrica), Roberto Plant (voces), Ioanne Paulo Jones (cithara gravis) et Ioanne Bonham (tympana) constitit. A 1969 ad 1982 novem discos publice incidit.

Post Bonham mortem, Page ac Plant extra gregem cecinerunt, et interdum commemorandi vel celebrandi causa simul spectacula praeberunt. Quamquam per multos annos raro cecinerunt, Led Zeppelin adhuc praeclari et magnae auctoritatis inter iuvenes sunt. A 1968 usque ad hunc diem grex plus tre milia centena milia discos vendidit.

Led Zeppelin 12 Ianuarii 1995 Musicae Rockicae Famae Atrio inducti sunt.

Discographia

[recensere | fontem recensere]

In Bulla

In Scaena

Carmina

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!