Apparatus tympanorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apparatus tympanorum.
Apparatus gregis rock.

Apparatus tympanorum est hodiernum instrumentum musicum quod in collectione tympanorum cymbalorumque constat. Saepissime virgulis pulsatur, interdum etiam manibus. Apud greges musicos generum variorum apparatus tympanorum rhythmum vimque concentui confert, et quidem gravis in musica rock et metallica est. Primum saeculo undevicesimo exeunte greges hoc instrumento uti coeperunt.

De partibus apparatus[recensere | fontem recensere]

Generaliter comprehendit apparatus tympana circiter quinque quae sonum gravem producunt et cymbala usque ad quattuor, quae contra sonum stridulum emittunt. Notandum apparatibus quibusdam etiam partes plures esse posse, tympanis cymbalisque variis magnitudine additis. Partibus Latine fere haec reddi possunt nomina:

  • Tympanum grave aut tympanum bassum, in solo positum, pedis pressione actum;
  • Tympanum trepidum, tripode sustentum;
  • Tympana minora (Anglice: toms), super tympanum grave posita;
  • Tympanum maius (Anglice: floor tom), tripode sustentum;
  • Cymbalum strepitans (Anglice: crash cymbal), tripode sustentum, virgula manu tenta percussum;
  • Cymbalum duplex (Anglice: hi-hat), tripode sustentum, pedis pressione et virgula actum.

Quomodo hoc instrumento canatur[recensere | fontem recensere]

Virgulae nigrae e fibra carbonica.

Assidit tympanista in medio apparatu, ita ut tympanum trepidum ad se habeat, et virgulis ligneis pedibusve secundum rhythmum elementa pulsat. Partes enim alterae, scilicet tympanum trepidum et tympana maiora minoraque virgulis tunduntur, alterae vero pedum pressione, in iis tympanum grave et cymbalum duplex.

Tempore hodierno inventus est apparatus tympanorum electronicus, in quo pro tympanis cymbalisque veris substituta sunt instrumenta materiei syntheticae polymericae, quae sane sonos instrumentorum manualium referunt, sed magnitudo soni temperari potest.

Hodie multis in generibus praeter rock et metallum tympanistae adhibentur, sicut in musica populari, jazz et blues, diversas percussiones secundum concentum praebentes. Etiam virgulis variis musici uti possunt: exstant enim graviores et leviores, lingneae aut ex metallicis lamellis compositae, usui postremo omni aptae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Apparatum tympanorum spectant.