Laurentius Scupulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Laurentius Scupulus
Res apud Vicidata repertae:
Laurentius Scupulus: imago
Nativitas: 1530; Hydruntum
Obitus: 28 Novembris 1610; Neapolis

Officium

Munus: presbyter catholicus, Scriptor, philosophus

Consociatio

Laurentius Scupulus (Italiane: Lorenzo Scupoli), natus circa annum 1530, mortuus die 28 Novembris anno 1610, auctor Certaminis spiritualis (Italice: Il combattimento spirituale), unus maximorum operum philosophiae christianae fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Hydrunti in Apulia natus est. In baptismo nomen Franciscus obtinuit. Aetate maturo, anno 1569, in ordinem theatinorum accessit. Sacri Ordines extraordinarie cito, id est post octo annos accepit.

Anno 1585 violationis regulae ordinis accusatus est. In carcere per unum annum claudebatur nec non iure officium sacerdotalem agendi privatus est. Denique tamen de exprobrationibus purgatus est, sed hoc exspectare fere usque ad suam mortem coactus est. Iniustas accusationes atque poenas cum humilitate et virtute patiebatur, sacrificans dolorem suum pro variis intentionis.

Certamen spirituale[recensere | fontem recensere]

Anno 1589 Venetiae prima editio eius operis vitae publicata est. Statim universalem aestimationem hoc comparavit et crebro lectum factum est. Per primos viginti annos sexaginta editiones nec non translationes in lingua Teutonica, Latina, Francogallica, Anglica et Hispanica impressa sunt. Paulo post conversiones: Lusitanica, Croatica, Polonica, Armenica, Graeca, Arabica nec non Iaponica facta sunt. Saeculo XIX Russicus monachus Teophanus super basim eius opus Pugna invisibilis creavit, quae immensam influentiam in ecclesia orthodoxa habuit. Nunc circa sescentae editiones Certaminis spiritualis publicatae sunt.

Certamen utile enchiridion vitae est. Id docet presertim essentiam eius perpetuam pugnam cum egoisticis cupidinibus, pro quibus substituere pro caritatem sacrificalem necesse est, esse. Qui non proeliatur, vincitur et dolet in inferno. Qui proeliatur – fidens non sibi, sed vi Dei – vincit et beatur in caelo. Liber Scupuli considerat varios casus cotidianos ac consilia dat, ut victurus esse, pura conscientia ac perfectior virtus habens. Is affirmat quoque infinitam bonitatem Dei, qui donor omnium bonorum est. Quod malum est, e homine, qui opponet Deo, nascitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Certamen spirituale Italice