Latifundium Bonae Spei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Infantes in vicibus stantes ante merendae acceptum

Latifundium Bonae Spei (Lusitane: Fazenda-Escola Bona Espero, compendiarie: Bona Espero) nepagogium maximum cum schola est in Brasilia in Statu Goiasensis constitutum. Quod fundaverant anno 1958 Esperantistae Brasilienses ut orbis infantibus educatione curaque generali curriculum vitae melius aperiretur. In ludis annos IV secundum praecepta educatoria nationalia docetur, antequam nonnullis curriculum scholasticum superius in oppidis propinquis commendetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Die 25 Iulii 1957, Esperantistae sex (Arthurus Velloso, Renatus Diniz, Neuza Esteves de Araújo, Elisabeth Pointcaré, Ines Nunes de Andrade, Camelia Gomes da Silva) locum inceptis suis aptissimum reppererunt in regione Brasiliae mediae quae tunc adhuc Chapada dos Veadeiros nuncupabatur. Emptione donisque latifundium sat magnum acquisitum est ubi non solum aedificia scholae et hospitia erigi sed etiam agricultura fieri potuerunt. Cum annis 1970 exeuntibus operis fundati pecuniae omnes erogatae essent, verum discrimen ortum est. Inde ad tempus latifundium et adulescentibus e carceribus venientibus patebat. Istis rebus status Brasiliensis annuebat, sed scopus conditorum verus perdebatur quippe quae propter curam infantium criminalium specialem vires nimis exhaurirentur. Inde ab anno 1974 Ioannes et Ursula Grattapaglia (ille Italica, illa Germanica origine) ad res salvandas advenerunt. Illi in toto orbe terrarum praeconium latifundii faciebant et donatores requirebant. In cursu temporis plus quam infantes CCCC ludos terminaverunt; nonnulli vel studia universitaria perfecerunt, nonnulli (circiter 20) ipsi magistri in vicis propinquis adulescentes docere coeperunt. Tamen incolarum genus mutatum est: cum olim orphani veri accepti sint, nunc saepe sic dicti orbi sociales sarti et tecti conservantur (e.g. victimae abusus domestici). Inde a mense Aprili 2012 schola non iam est; discipuli ludos in vicis propinquis frequentant. Generatim status socialis in ista Brasiliae regione aucta esse videtur. Mense Octobri anni 2010 incendium maximum in latifundio saeviebat.

Principia[recensere | fontem recensere]

  • Educatio confidentiam infantium augeat. Rixae in latifundiis orientes sine plagis respectu reciproco leniantur.
  • Responsabilitas socialis amplificetur vita communi in parvis turbis peragenda. Infantes labores communitati adimpleant iuventurque a condiscipulis.
  • Oecologica mens, parsimonia et nutritio biologica colantur.
  • Internationalismus lingua Esperantica, qua et visitatores utuntur, magni aestimetur.
  • Status Brasiliensis partem sumptuum solvat.

Aedes[recensere | fontem recensere]

Aedes in latifundio antiquissimae

Ante adventum Esperantistarum aedificum unicum ruinosum in latifundiis stabat, quod geographus quidam incolebat. Statim conversum est in hospitium, refectorium, culinam. Postea et alia aedificia addita sunt, quorum primum Pionira domo apud torrentem Mulungu situm. Anno 1989 ergasterium erectum est ubi infantes in rebus practicis instituerentur atque machinae diversae necnon autocineta repararentur. Lacus structilis quoque institutus est qui aquae potabilis provisionem magis securam redderet. Nova constructio hydraulica cum antlia insuper aqua in hortos aedesque superiores transportat.

Auxilium pancosmicum[recensere | fontem recensere]

Propter immersionem in motione Esperantica directam Latifundium Bonae Spei a linguae Esperanticae fautoribus iuvatur. Visitant latifundium multi homines e toto mundo. Pecuniaria dona maxima veniebant ex Iaponia, Germania, Brasilia et Sinis. Itaque anno 2005 novum aedificium studiorum construi potuit. Auxilium voluntarium libentissime accipitur. Homines menses paucos in latifundio degentes venerunt praesertim e Germania, Francia, Argentina, Uraquaria, Slovacia, Russia, Polonia, Italia.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Latifundium Bonae Spei spectant.