Leporum insulae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insulae Leporum Maioris ripa

Leporum insulae[1] (Russice Ушканьи острова[2], Buriatice Ушкан аралнууд) sunt archipelagus Baicale lacu medio. Ad districtum Bargusinensem Buriatiae rei publicae pertinent. Quattuor insulae sunt; insula Leporum Maior[3], in qua et vicus eiusdem nominis sita est, et tres insulae Leporum Minores (Tenuis, Longa et Rotunda)[4] A taiga laricina obsitae sunt. Pusae sibiricae multitudo in insulis invenitur, praecipue in insula Tenui. Species nonnullae endemicae insularum sunt, ut Cottus kesslerii.

Pusae sibiricae in litore insulae Tenuis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XIIΙ. (Textus apud Google Books)
  2. Olim Заячьи. Ушкан est заяц, lepus dialectu Sibirica
  3. Russice Большой Ушканий остров
  4. Russice Тонкий, Долгий, Круглый.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 53°51′0″N 108°37′0″E • GeoNames
  • De Leporum insulis (Russice)