La vita è bella (pellicula)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vita venusta est
1997
Dispositor:
Robertus Benigni
Scriptor:
Robertus Benigni
Vincentius Cerami
Primi actores:
Robertus Benigni
Nicoletta Braschi
Georgius Cantarini
Iustinus Durano
Compositor:
Nicolaus Piovani
Duratio:
116 min.
Lingua:
Italiana, Theodisca, Anglica

La vita è bella ('Vita venusta est') est pellicula Italiana anno 1997 divulgata, ducta et una cum Vincentio Cerami scripta a Roberto Benigni histrione.

Synopsis[recensere | fontem recensere]

Anno 1939: Guido Aurifex (Italiane Guido Orefice), iucundus iuvenis Iudaeus, in Arretium pervenit; in suburbiis iuvenem magistram, cui nomen est Dora, cognoscit et ea inflammatur. Posthac in domo avunculi Aelisei, famulorum ducis optimae cuiusdam tabernae, confert quia famulus fieri vult. Etiam cognoscit Rodolphum, unum ducum Fascisticae Factionis Arretii, qui Guidoni non gratus est ob arrogantiam superbiamque suam.

Nonnullis interiectis diebus Guido iterum Doram convenit et eam ducturam uxorem a Rodolpho esse cernit; postridie Guido Dorae confiterit se eam amare et brevi tempore transito Dora Guidoque matrimonio se iungunt. Nascitur igitur puer Iesus (Italiane Giosuè) appellatus.

Anno 1945: post annos sex, familia felicissima est, sed olim milites Factionis Fascisticae atque Nationalis Socialisticae Iesum, Guidonem avunculumque eius in castris carceralibus ducunt; Dora eos persequitur, etsi non Iudaea. Guido conatur facere ut Iosue putet illud nihil nisi ludum esse, cuius praemium maximum autocurrum armatum sit.

Post nonnullos dies, milites Germanici castra carceralia noctu deserunt, multos Iudaeos captivos trucidantes. Guido etiam, postea quam filium summ abscondidit, uxorem quaerens neque eam inveniens, a militibus ac necatur. In castris carceralibus Americani perveniunt: Iesum miles autocurrus cuiusdam armati servat et Dorae matri puer redit. Iesus id esse praemium extremum putat; pellicula sic finem habet, Iesu dicente, Haec vicissitudo mea est, haec vitae devotio patris mei, hoc fuit donum suum mihi datum!

Praemia Academiae[recensere | fontem recensere]

Haec pellicula permagni habita est a multis. Die 21 Martii 1999 tria praemia Academiae data huic sunt pelliculae: "Optimus actor princeps" (Robertus Benigni), "Optima pellicula aliae nationis," "Optima editio sonoris."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)