L. L. Langstroth

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Laurentius Langstroth (1810–1895).
Domus Langstrothiana Oxoniae Ohii sita

Reverendus Laurentius Lorraine Langstroth (natus Lorenzo Lorraine Langstroth, 25 Decembris 1810 - 6 Octobris 1895), apiarius, clericus, et magister pater apiculturae Americanae habetur.

Philadelphiae Pennsylvaniae natus est. Puer tam diligenter consuetudines insectorum observabat, ut multatus esset ob foramina, quae in genua bracarum suarum fecerat vitam formicarum inquirens. Gradus Artium Baccalaurei ei ab Universitate Yalensi anno 1831 concessus est, et postea annis 1834 et 1835 ibi praeceptor fuit. Deinde pastor fuit variarum ecclesiarum Congregationalium in Massachusetta constitutarum, inter quas ecclesia vocata "South Congregational Church" in oppido Andover ex Maio 1836. Anno 1848 factus est principalis scholae puellarum Philadelphiae sitae, ubi se apiculturae dedere coepit, partim ut se a momentis depressionis avocaret.

Langstroth librum The Hive and the Honey-Bee ('Alvearium et apis mellifera') anno 1853 protulit (Northampton Massachusettae: Hopkins, Bridgman), opus quod consilium utile de administratione apium praebuit, et cuius iam plus quam quadraginta editiones venibant. Liber Langstroth on the Honey Bee anno 1860 prolatus est.

Annam Tucker (181223 Ianuarii 1873) Massachusettensem in matrimonium duxit, quae ei tres liberos peperit, omnes in Massachusetta natos: Iacobum (1837), Annam (1841), Harriettam A. (1847).

Diplomata[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brown, Ron. Ron Brown's Great Masters of Beekeeping. Bee Books New and Old. ISBN 0905652312.
  • Langstroth, L. L. 1853. The Hive and the Honey-Bee. Northamptoniae Massachusettae: Hopkins, Bridgman.
  • Langstroth, L. L. 2004. Langstroth's Hive and the Honey-Bee: The Classic Beekeeper's Manual. Editio prima, iterum impressa. Mineolae Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 0486433846.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]