Bracae
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5d/Skythian_archer_plate_BM_E135_by_Epiktetos.jpg/220px-Skythian_archer_plate_BM_E135_by_Epiktetos.jpg)
Bracae sunt vestimenta lintea quibus multi viri vestiuntur. Inferiores corporis partes tegunt.
Graeci et Romani bracas non utebantur et vestem barbaram putabant, Gallis, Germanis, Persis Parthisque solitam; sic Tacitus dicit:
- bracas, tegmen barbarum, indutus togatos alloquebatur[1]
Romani autem tempore frigido feminalia vel femoralia gesserunt[2], bracis similes, sed breviores, vix genua operientes.
Sed saeculo III bracae Romae iam in usu fuisse videntur; nam Aelius Lampridius Alexandrum Severum dicit bracas albas habuisse, non coccineas, ut prius solebant (40). Ergo Honorius et Arcadius legem ediderunt, ut nemini liceret intra Urbem bracas gestare[3] Sed temporibus recentioribus Europae gentes omnes huic mori assueverunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere] Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
(s.v. bracae)
Nexus interni
![]() |