Kraiburg ad Aenum

E Vicipaedia
Insigne Kraiburgi ad Aenum.

Kraiburg ad Aenum (Theodisce Kraiburg am Inn) est forum et commune in circulo Bavarico Mühldorf ad Aenum ac sedes societatis administrationis Kraiburgi ad Aenum.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Commune Kraiburg ad Aenum ex 54 partibus constat. Vicinum commune est septentrionale Waldkraiburg, orientalia sunt Polling et Oberneukirchen, meridiana sunt Taufkirchen et Unterreit, occidentale est Jettenbach.

Historia[recensere | fontem recensere]

Kraiburg anno 1721

Moles aetatis glacialis et lapides a flumine Aeno depositi regionem circum Kraiburgum formaverunt. Inventa praestant fines ab aetate aerea (1800 a.C.n.) frequentatos esse. Sed Kraiburg palam factum est amplo opere tessellato Romano, quod in thesauro archaeologico publico Monaci videri potest. Suspicio est teloneum ibi commeatum inter provincias romanas Raetiam et Noricum inspexisse.

Nomen Kraiburgi primum anno 772 per litteras commemoratum est.

Politica[recensere | fontem recensere]

Post electionibus annis 2014 et 2020 consilium municipale ita componebat:

factio CSU SPD Virides UWG tote
sedes 2020 7 2 2 5 16
sedes 2014 8 2 1 5 16

Petra Jackl (CSU) est ex 1 Maii 2020 magistra civium Kraiburgi.

pristini magistri civium:

Forum et ecclesia parochialis Sancti Bartholomaei Apostoli
  • Herbertus Heiml (CSU, 2012 – 2020)
  • Michael Loher (UWG, 2002 – 2012)
  • Aloisius Schlagmann (CSU, 1981 – 2002)
  • Ioannes Kifinger (1978 – 1981)
  • Aemilius Storfinger (1972 – 1978)
  • Ioannes Brandl (1948 – 1972)
  • Christianus Drechsel (1945 – 1948)
  • Ioannes Nennhuber (1935 – 1945)
  • Martinus Wesner (1932 – 1935)
  • Hubertus Wimmer (1919 – 1932)
  • Ioannes Gillitzer (1913 – 1919)
  • Aloisius Hardt (1901 – 1913)
  • Antonius Schenkl (usque ad 1901)

Cultus et res visendae[recensere | fontem recensere]

Forum et puteus
  • forum et ecclesia parochialis Sancti Bartholomaei
  • collis castelli cum prospectu vallis Aeni
  • ecclesia succursalis Sancti Maximiliani in vico Sancti Maximiliani
  • ecclesia succursalis Sancti Aegidii in vico Kolbing
  • regia Guttenburgi
  • museum patriae in horreo salis historico

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°11′0″N 12°26′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • "09183124" apud Statistik-Portal