Oberneukirchen (in Bavaria Superiore)

E Vicipaedia
Insigne communis Oberneukirchen.

Oberneukirchen est vicus et commune in circulo Bavarico Mühldorf ad Aenum et pars societatis administrationis Pollingae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Oberneukirchen ex 76 vicis et solitudinibus exstat.

Vicinum commune est septentrionale Polling, meridianum est Engelsberg, occidentales sunt Taufkirchen et Kraiburg ad Aenum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia parochialis Sanctae Margaretae de Antiochia

Oberneukirchen primum tabula anno 1151 commemoratus est nomine „Nievenchirchen“. Ecclesia catholica parochialis Sanctae Margaretae de Antiochia verisimiliter demum anno 1430 aedificata est. Oberneukirchen pertinuit ad „Rentamt Burghausen“ et ad „Landgericht Mörmoosen“ in electoratu Bavariae.

Commune hodiernum anno 1818 edicto communis Bavarico conditum est.

Politica[recensere | fontem recensere]

Ad electionem consilii municipalis anno 2020 solum una factio iniit et omnes octo sedes accepit.

Magistra civium est ex anno 2014 Anna Meier. Prior sua fuit Franciscus Steiglechner.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]