Taufkirchen (in circulo Mühldorf ad Aenum)

E Vicipaedia
Insigne Taufkirchen.

Taufkirchen est vicus et commune in circulo Bavarico Mühldorf ad Aenum ad finem meridianum circuli Traunstein. Ex anno 1978 pars societatis administrationis Chrayburgae ad Aenum est.[1]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Taufkirchen in terra Bavarica ante Alpes situm est atque circiter 16 km a capite circuli Mühldorf, 23 km a Ottinga Veteri et 10 km a Waldkraiburg longinquum est.

Commune constat ex 81 vicis solitudinibusque. Ante reformationem regionis Taufkirchen hodierna dividebat in communia Taufkirchen et Zeiling.

Vicinum commune est septentrionale Chrayburga ad Aenum, orientale Oberneukirchen. Meridiana sunt Engelsberg, Peterskirchen (commune Tahardinga) et Waldhausen (commune Schnaitsee), vicus occidentalis est Grünthal (commune Unterreit).

Historia[recensere | fontem recensere]

Vicus Taufkirchen, quondam nomine „Taufkirchen ante silvam“ plerumque saeculo decimo frequentatum est, fortasse iam saeculo sexto a Baiuvariis immigratis.

Locus parochialis Taufkirchen primum anno 1068 tabula commemoratus est. Adlwinus parochus Taufkirchensis primus notus est. Fundus parochialis fuit solitudine Laferinga. Ad parochiam pertinuerunt ecclesiae in Pietenberg et Pettenham et Sonham et Chrayburga expositura.[2]  

Comites Taufkirchenses ac Gallenbachenses[recensere | fontem recensere]

Comites posteriores Taufkirchenenses ac Gallenbachenses, qui domicilium ex saeculo decimo in Gallenbach habuerunt et circiter anno 1300 ad Guttenburg venerunt, initio ministeriales comitis Chrayburgensis fuerunt. Hodierna taberna in Gallenbach sedes ministerialum, parva regia numquam continuo habitata colle locus refugii in periculo fuit. Usque ad annum 1824 regia Guttenburg obtentum est a comitibus Taufkirchensibus. Anno 1640 gens Taufkirchen et Gallenbach facta est baro, anno 1684 comes.

Ecclesia parochialis Sancti Iacobi Maioris Taufkirchensis

Saecula XVIII et XIX[recensere | fontem recensere]

  • 1808: Zeiling commune conditum est.
  • 1876: Chrayburga ordinariatu parochia libera facta est.
  • 1884: Fundatio vigilium voluntariorum Taufkirchen et Zeiling
  • 1894: Fundus parochialis a Lafering in vicum parocho Matthias Seeanner mutatione motus est.

Saecula XX et XXI[recensere | fontem recensere]

Post secundum bellum mundanum multi expulsi recipendi erant. Anno 1948 fuerunt in Taufkirchen 258 homines, qui in proximos annos imprimis oppidum industriosum novum conditum Waldkraiburg emigraverunt.

  • 1954: Fines novi aedificandi nomine Theodisca Sportplatzstraße facti sunt.
  • 1966: Fines novi aedificandi nomine Theodisca Am Wirtsberg
  • 1970: Zeiling commune voluntarie ad Taufkirchen commune additum est.
  • 1972: Parochia Taufkirchen post 900 annos liberos unioni parochiali Chrayburgae inserta est.
  • 1972: Fines novi aedificandi nomine Am Ederberg
  • 1978: Taufkirchen pars societatis administrationis Chrayburgae ad Aenum factum est.
  • 1979: Fines novi aedificandi Nemerberg
  • 1984: Fines novi aedificandi Hötzlstraße
  • 1993: Fines novi aedificandi Gallenbachstraße
  • 1995: Fines novi aedificandi Am Anger et Ziererwiese
  • 2003: Fines novi aedificandi in vico Weiß

Politica[recensere | fontem recensere]

Alphonsus Mittermaier (UWG) est ex anno 2020 primus civium magister Taufkirchensis.

Pristini civium magistri:

  • Iacobus Bichlmaier (usque ad 2020)
  • Ioannes Oberpaul

Ab electione anno 2020 consilium communale, quod ex duodecim sedes constat, ita componit:

  • FTL: 6 sedes
  • UWG: 6 sedes

Cultus et res visendae[recensere | fontem recensere]

Ecclesia succursalis in Pietenberg

Aedificia[recensere | fontem recensere]

Festa[recensere | fontem recensere]

  • Georgii equitatio in Sonham secundo quoque anno
  • occursus autobirotariorum anniversarius (Theodisce Bikertreffen)
  • occursus vehicula vetera anniversarius (Theodisce Oldtimer-Treffen)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Taufkirchen (Landkreis Mühldorf am Inn) – Wikipedia
  2. Geschichte (lra-mue.de)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]