Kep Enderby

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dubbo, ubi natus est Keppel Enderby, iurista et esperantista Australis.

Keppel (vulgo Kep) Enderby (natus die 25 Iunii 1926 Dubbo in oppido Novae Cambriae Australis, mortuus Sydneii die 8 Ianuarii 2015) fuit politicus, iurisconsultus, et esperantista Australis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiosus in alma matre ad Dubbo anno 1944 classem aeriam intravit; postea iuribus studuit Sydneii et Londinii. Inde ab anno 1950 velut iurisconsultus et magister laboravit. Anno 1962 ei venia docendi unversitaria Camberrae data est et anno 1970 senator in parlamento Australi creatus est. Annis inter 1972 et 1975 minister fuit commercii et iustitiae. Honoris causa laureatus est titulo advocati reginae. Ab anno 1982 usque ad operarum perfunctionem anni 1992 iudex in tribunali summo Novae Cambriae Australis erat. Pilamalleum libenter atque sollerter colebat in otiis, qui campio athleticus fuit: in institutis Australibus de pilamalleo variis functus est muneribus diversis. Ex anno 2003 praeses fuit societatis regionalis cuiusdam pugnans, ut euthanasia voluntaria permitteretur.

Actiones in Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Kep Enderby idioma Zamenhofianum edidicit anno 1987; motioni Australi Esperanticae praefuit annis inter 1992 et 1997. Congressus universalis Esperantici anno 1997 Adelaidopoli celebranti moderator cum aliis fuit. Annis inter 1992 et 2003 commissiarius Universalis Societatis Esperanticae/UEA fuit et associationem iuridicam Esperanticam (Esperanta Jura Asocio) annis inter 1996 et 2002 duxit. Annis inter 1998 et 2001 vel praeses UEA fuit, cum identidem in praelectionibus et symbolis et tractationibus variis de iuribus humanis disserebat. Ei in animo fuit ut cooperationes UEA cum Associationi omnium gentium non nationali confortarentur atque corroborarentur. Anno 1999 curatores periodici Undae Esperantici eum esperantistam anni honorarium sollemniter declararunt.

Anno 2003 sodalis factum est commissionis patronorum honorariorum apud UEA.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]