Roman numeral 10000 CC DD.svg

Catmandum

E Vicipaedia
(Redirectum de Kathmandu)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Catmandum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Nepalia
Numerus incolarum: 975 453±0
Zona horaria: UTC+05:45, Nepal Standard Time
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 49 450 000 Metrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Gabae, Pyeongyang, Siganum

Tabula geographica

Catmandum: situs

Catmandum[1] lingua Nepali काठमाडौं Kāṭhamāṇḍauṁ,[2] est urbs Nepaliae et a saeculo XVIII caput huius civitatis. Ibi homines 975 453 anno 2011 habitabant. Sub radice montium Himalaya media valle Kathmanduensi iacet ad ripam occidentalem fluminis Bāgamatī.

Vicus urbis Catmandi

Urbes fere quattuor sibi adiacentes aevo medio in valle Kathmanduensi floruerunt, e quibus una, Kāntipura (कान्तिपुर) olim rite appellata sed iam a peregrinatoribus Europaeis saeculo XVII nomine Cadmendu[3] laudata, anno 1786 caput regni constituta est. Nomen hodiernum ab hospitio religioso Kāṣṭhamaṇḍapa[en] (devanagari काष्ठमण्डप: ad pedem litterarum "deversorium ligneum") trahitur, a saeculo XII in scripturis relato, iam saeculo VII fide archaeologorum constructo, anno 1596 certe renovato, media urbe olim eminente sed terrae motu magnitudine 7.8 die 25 Aprilis 2015 incidente deleto.

Urbs et vallis Kathmanduensis patrimonio mundiali inscriptae sunt, templis aedificiisque Buddhisticis et Hinduicis multis ornatae, quorum haud pauci eodem terrae motu anno 2015 destructi sunt. Urbs nihilominus a peregrinatoribus omnis terrarum orbis permultis frequentatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Catmandum": Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinkium, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  2. Unde vb. adiect. "Kathmanduensis", cf. nomina biologica e.g. Impatiens kathmanduensis
  3. "In urbem metropolitanam regni Necbal, quae Cadmendu dicitur" (fasc. 5 p. 20 apud Google Books). "Cadmendu" saepe et alibi

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catmandum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • "1283240" apud GeoNames • Facebook Places
Urbs Catmandum a ripa fluminis Bāgamatī visa, templo Paśupatinātha prima acie monstrato
Urbs Catmandum a ripa fluminis Bāgamatī visa, templo Paśupatinātha prima acie monstrato
Urbes Asiae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAbu Dhabi • Ancyra • Aşgabat • Astana • Bacua • Cuala Lumpuria • Bagdatum • Bancocum • Bandar Seri Begawan • Berytus • Biškek • Cabura • Catmandum • Cuvaitum • Dacca • Damascus • Dellium Novum • Dili • Doha • Dušanbe • Erevanum • Hanoi • Hierosolyma • Islamabada • Jakarta • Leucosia • Malé • Manama • Manila • Mascate • Naypyidaw • Pechinum • Philadelphia • Phnom Penh • Pyeongyang • Riad • Sana • Seulum • Singapura • Sri Jayawardenapura Kotte • Taipeia • Tashkent • Teheranum • Thimphu • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Vientiane

Sub civitatum nominibus annexaeAegyptus • Afgania • Arabia Saudiana • Armenia • Atropatene • Baharina • Bangladesa • Birmania • Bruneium • Butania • Cambosia • Chirgisia • res publica Coreana • res publica popularis democratica Coreana • Cuvaitum • Cyprus • Georgia • Iaponia • Iemenia • India • Indonesia • Iordania • Iracum • Irania • Israël • Kazachstania • Laotia • Libanus • Malaesia • insulae Maldivae • Mongolia • Nepalia • Omania • Pakistania • Philippinae • Emiratus Arabici Coniuncti • Quataria • Russia • res publica popularis Sinarum • res publica Sinarum • Singapura • Syria • Tadzikistania • Taprobane • Thailandia • Timoria Orientalis • Turcia • Turcomannia • Uzbecia • Vietnamia