Kalle Lasn

E Vicipaedia
Kalle Lasn

Kalle Lasn ([ˈkɑlˑɛ ˈlɑsn̥]) (die 24 Martii 1942 natus Castri Danorum in Estonia) est Estonicus Canadensis cinematographus, scriptor, editor periodici, activista. Bello mundano secundo desinente, familia eius ex Estonia effugit et Lasn in campo profugorum Theodisco commoratus est. Septimum annum agens, in Australia cum familia iit, ubi scholam Canberrae frequentavit. Usque ad finem annorum 1960 illic mansit, quo tempore "market research company" Tokii instituit. Annibus autem 1970 Vancuverium in Columbia Britannica, Canada habitatum iit, ibique adhuc incolit. Viginti annos documentaria societati PBS et Officio Nationali Cinematographico Canadae fecit.

Lasn est conditor quoque periodici Adbusters, necnon societatis Adbusters Media Foundation, scilicet cui periodicum est, et scriptor librorum Culture Jam et Design Anarchy. Adbusters incepit postquam sensit aliquid valde mali consumerismo esse.

Libri et pelliculae[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Culture jamming.

In primo libro suo, Culture Jam appellato, Lasn decertat consumerismum malum societati esse. "Memorum bellum" (Anglice meme war) arcessit, ut rationes societatis occidentis capitalismo consumeristico? deerrent.

Secundo in libro, Design Anarchy, Lasn rogat ut graphic designers? et pictores, inter alios, corporatis politicisque potestatibus non iam operentur.

Lasn documentaria viginti annos creavit, e quibus multa de Iaponia tractabant, quae est uxoris, Masako Tominaga, patria, ubique Lasn habitavit.[1] Non nullae pelliculae eius sunt:

  • Japan Inc: Lessons for North America?[2]
  • Japanese Woman[3]
  • Satori in the Right Cortex[4]
  • The Rise and Fall of American Business Culture
  • The Autumn Rain: Crime in Japan

Activismus et iudicia[recensere | fontem recensere]

Lasn, per periodicum suum Adbusters, inter primos erat, qui manifestationem Occupy Wall Street (OWS) conciverint, sed ita cautus est, ne dominium manifestationum sibi vindicet.[5][6] Lasn suasit ut tributum Robin Hood adhibeatur, ad manifestationis destinata attingenda.[7]

In Commentary, periodico neoconservativo?, Alana Goodman criminata est Lasn antisemiticum? esse, propter non nulla eius scripta.[1] Anno 2004, Lasn commentarium "Why Won't Anyone Say They Are Jewish?" nomine scripsit, quo ostendit eos, qui ex aetatis Georgii W. Bush neoconservativis? Iudaei essent.[8] Alex Kane ex situ interretiali Mondoweiss Lasn defendit, quod Commentary res non accurate exposuerit,[9] demonstrans conamen organizationibus neoconservativis quod ita collusorie factum sit, ut OWS, quod antisemitismo incitetur, dedecoretur,[10] quam rem The New York Times non affirmavit veram esse.[11]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Linda Solomon, “Adbusters' Kalle Lasn: the flawed genius behind Occupy Wall Street”, Vancouver Observer, October 12, 2011
  2. “Japan Inc: Lessons for North America?”, winner of Silver Screen Award, U.S. Industrial Film Festival, May 25, 1982, Elmhurst – USA; Chris Bronze Plaque - Category: Social Studies, International Film and Video Festival, October 29, 1981, Columbus – USA
  3. “Japanese Woman”, Silver Plaque - Category: Documentary, International Film Festival, November 9 to 23, 1984, Chicago – USA, Silver Prize - Category: Films Dealing With Japan in General, Competition for Films on Japan, October 8 to 12, 1984, Tokyo – Japan
  4. “Satori in the Right Cortex”, Award - Category: Documentary, Northwest Film and Video Festival, November 15 to 24, 1985, Portland – USA
  5. Mackey, Robert (November 15, 2011). "Occupy Movement Could Declare ‘Victory’ and Scale Back Camps, Founder Suggests". The Lede. The New York Times 
  6. Schwartz, Mattathias (2011-12-29). "Pre-Occupied. The origins and future of Occupy Wall Street.". The New Yorker 
  7. Yardley, William (27 Novembris 2011). "The Branding of the Occupy Movement". The New York Times  (Anglice)
  8. Goodman, Alana (2011-10-13). "Organizer Behind “Occupy Wall Street” Has History of Anti-Jewish Writing". Commentary 
  9. Kane, Alex (2011-10-14). "‘Commentary’ smear of Occupy Wall St. doesn’t bother to get basic facts right". Mondoweiss 
  10. Weiss, Philip (2011-10-14). "Neocon orgs seek to paint Wall St protests as anti-semitic". Mondoweiss 
  11. Berger, Joseph (2011-10-21). "Cries of Anti-Semitism, but Not at Zuccotti Park". The New York Times 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!