Roman numeral 10000 CC DD.svg

Kahlil Gibran

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Kahlil Gibran circiter annum 1898

Kahlil Gibran (nomine proprio Gibran Khalil Gibran, Arabice جبران خليل جبران, natus Bsharri in oppido Libanensi die 6 Ianuarii 1883; mortuus Novi Eboraci 10 Aprilis 1931) fuit scriptor, poeta, artifex Libanensis, qui magnam vitae partem in Civitatibus Foederatis habitavit. Scripsit et Arabice et Anglice. Suum opus clarissimum est Propheta, mythistoria poetica et philosophica anno 1923 edita, quam Anglice edidit, postquam plus decennium eam fabricatus erat. Natus est in familia erga deos piissima, religioque eum magnopere movit; praeterea se inspiratum esse a Gulielmo Blake et a Friderico Nietzsche dixit. Plus quam septingentas tabulas pinxit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • The Prophet, 1923 (Propheta)
  • Jesus, the Son of Man, 1928 (Iesus, Filius Hominis)

Edita poeta mortuo[recensere | fontem recensere]

  • The Wanderer, 1932 (Viator)
  • The Garden of the Prophet, 1933 (Hortus Prophetae)
  • Voice of the Master, 1963 (Vox Magistri)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!