Latinitas nondum censa

Ivica Dačić

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ivica Dačić Serbus (ad sinistram partem), Ditmir Bushati Albanus, Carolus Erjavec Slovenus, Inguarus Lukšić Montenegrinus: ministri rerum externarum Vindobonae anno 2014 colloquentes

Ivica Dačić seu litteris Cyrillicis Ивица Дачић (Petrizeni [Prizren] in Kosovia natus die 1 Ianuarii 1966) est politicus Serbiae, olim primus minister, hodie minister rerum externarum.

Ivica Dačić, circa urbem Serbicam Naissum educatus, apud universitatem Belgradensem eruditus est. Ad factionem socialisticam Serbicam anno 1991 adhaesit et sub tutela Slobodan Milošević floruit. Ductor factionis anno 2006 electus est. Minister rerum internarum meruit a die 7 Iulii 2008 ad 27 Aprilis 2014 et eodem tempore primus minister a die 27 Iulii 2012 (praecessore Mirko Cvetković). Est a mense Aprili 2014 minister rerum externarum, primo ministro Alexandro Vučić.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ivica Dačić spectant.