Inguarus Lukšić
Inguarus Lukšić, vulgo Igor vel litteris Cyrillicis Игор Лукшић (Antibari natus die 14 Iunii 1976) est politicus Montis Nigri. Olim minister vectigalium et primus minister, minister rerum externarum a die 4 Decembris 2012 ad 27 Aprilis 2016 meruit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Inguarus Lukšić alumnus est universitatis Montenegrinae Podgorica in urbe atque deinde Academiae Diplomaticae Vindobonensis. Legatus est ad parlamentum Montenegrinum anno 2001. Minister vicarius fuit pro rebus externis foederationis Serbiae et Montis Nigri a mense Martio 2003 ad diem 16 Februarii 2004; quo die minister vectigalium Montenegrinus factus est idque officium usque ad diem 29 Decembris 2010 retinuit, primis ministris Željko Šturanović et Milo Đukanović. Cui statim succedens ipse primus minister meruit usque ad diem 4 Decembris 2012. Deinde eodem Milo Đukanović ad ministerium principale reverso, Inguarus Lukšić minister rerum externarum factus est. Quod munus mense Aprili 2016 deponere petivit, candidatus ad officium secretarii generalis Nationum Unitarum.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Slađana Đukanović, "Assembly accepts resignation of Foreign Minister Luksic" in CDM (27 Aprilis 2016)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Inguarum Lukšić spectant. |
- "Igor Lukšić (Montenegro) - Opening remarks, Informal dialogue for the position of the next UN Secretary-General" (12 Aprilis 2016) apud UN Web-TV
- "Vision statement" Inguari Lukšić (5 Aprilis 2016)
Milo Đukanović 1991 • Philippus Vujanović 1998 • Milo Đukanović 2003 • Željko Šturanović 2006 • Milo Đukanović 2008 • Inguarus Lukšić 2010 • Milo Đukanović 2012 • Duško Marković 2016 • Zdravko Krivokapić 2020 • Dritan Abazović 2022 • Milojko Spajić 2023 Capsae cognatae: Praesides Montis Nigri • Ministri rerum externarum Montenegrini | |
Nicolaus Samardžić 1991 • Miodrag Lekić 1992 • Janko Jeknić 1994 • Branko Perović 1997 • Branko Lukovac 2000 • Dragiša Burzan 2003 • Miodrag Vlahović 2004 • Milan Roćen 2006 • Nebojša Kaluđerović 2012 • Inguarus Lukšić 2012 • Sergianus Darmanović 2016 • Georgius Radulović 2020 • Ranko Krivokapić 2022 Capsae cognatae: Primi ministri Montis Nigri | |