Gaius Iulius Antiochus Epiphanes Philopappus
Gaius Iulius Antiochus Epiphanes Philopappus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Philopappus e stirpe regia orientali natus est, nam avus eius Antiochus IV, rex Commagenes fuit. Pater eius Gaius Iulius Antiochus Epiphanes erat, qui anno 72 frustra regnum patrium contra Romanos a Lucio Iunio Caesennio Paeto ductos defendebat ː e regno eiectus est. Primo hic ad Persas fugerat, sed postea Romae vivebat statu regio. Soror eius Iulia Balbilla poetria erat, quae Hadrianum in Aegyptum secuta versus in statua colossea Memnonis incidit ubi hodieque leguntur. Maternus avus eis erat Tiberius Claudius Balbillus, astrologus ab imperatoribus Claudio, Nerone, Vespasiano in magno honore habitus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filius eius Philopappus ipse Athenis vivebat, ubi et Archon factus est. A Traiano imperatore in senatum adlectus est. Praeterea frater Arvalis erat et anno 109 consul suffectus creatus est. Athenis in monte Musarum mausoleum praeclarum sibi erexit[1].
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]Marie-Françoise Baslez, "La famille de Philopappos de Commagène. Un prince entre deux mondes", Dialogues d'histoire ancienne, 1992(18) ː 89-101