Iugum Scopulosum
Iugum Scopulosum[1] (Russice Скалистый хребет) est pars Caucasi Maioris, iugum montanum continuum, quod septentrionem versus a iugo Principali et iugo Laterali extensum est; humilius amborum est et glaciariis caret, sed altius, quam iugum Pascuosum et iugum Silvosum, quae septentrionem versus a iugo Scopuloso sita sunt. A valle fluminis Psekups in Adygeia per Caucasus Septentrionalem omnem tenditur usque ad vallem Koisu Andici (Gerrhi fontis) in Daghestania. Pars iugi Scopulosi altissima in Karaczaevo-Circassia, Cabardino-Balcaria et Ossetia Septentrionali patet, inter valles fluminum Hypanis superioris et Terekii superioris; hic cacumen altissimum Karakaia (3646 m) et cetera altiora (Souchauzkaia, 3497,5 m; Vazachoch, 3529,3 m; Borovtsek, 3453,8 m) sita sunt.
Saeculo undevicesimo nomen iugi Scopulosi iam incognitum erat; tria iuga Caucasi Maioris humiliora (Scopulosum, Pascuosum et Silvosum) Montes Nigri nominabantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Скалистый хр.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 43°11′33″N 43°24′40″E • GeoNames |
- Iugum Scopulosum in Encyclopaedia Russica magna