Iudicium Paridis (Rubens)
Iudicium Paridis est tabula clarissima a Rubenio annis 1638–39 picta. Hodie servatur in Museo Pratensi.
De fabula eiusque interpretatione (Jorge Tárrega Garrido)
[recensere | fontem recensere]Tabula est duas in partes divisa. Hac in scaena sunt tres feminae, potius deae, hac in parte, a sinistra, sunt duo viri, sed ille qui sedet est vir, est Paris qui etiam dicebatur “Alexandros”. Vir qui stat, non est vir tantum, est deus, est deus Mercurius qui habet petasum, in quo quidem sunt alae. Hoc modo Mercurius volabat et descendebat de caelo. Etiam monstrat et ostendit illis deis malum quoddam. Ille Mercurius erat nuntius deorum, etiam in pedibus habebat quae dicuntur “talaria” quae sunt caligae alatae quibuscum etiam volabat. Ille Mercurius qui quidem est paludamento illustrissimo indutus descendit de caelo, quia fuerant in Olympo nuptiae. In illis nuptiis erant multi dei deaeque. Nuptias faciebant praesertim Peleus et Thetis, qui quidem erunt parentes Achillis. Ut saepe fit in nuptiis, sunt multi invitati, sed non omnes invitantur... Qui non invitantur, aegerrime ferunt et irascuntur. Eris, quae Latine dicebatur “Discordia”, maxime irata est, quia non invitata est in nuptias, ergo subito venit in nuptias, prodivit in scaenam et iecit malum in quo inscriptum erat ‘pulcherrimae’. Quae dea erat pulcherrima? Nam multae deae erant pulcherrimae. Pulchra erat Venus, erat Iuno, erat Minerva. Omnes deae, praesertim illae, pugnaverunt, certabant maxime de malo, quia dicebant se esse pulcherrimas. Dixerunt: «ah, Iuppiter est pater omnium deorum, discernat Iuppiter!». Iuppiter in Olympo decrevit. Sed dixit: «sum in discrimine, est maxima difficultas». Aspexit, se vertit et vidit in campis quendam misserrimum virum, scilicet, Paridem, qui erat pastor tunc temporis et dixit: «Mercuri, quaeso, veni. I et da, quaeso, malum illi pastori». Paulo post, nuntius descendit et una cum eo descenderunt tres deae. Mercurius dixit: «Aspice, salve, sumus Mercurius et deae. Sum Mercurius, nuntius deorum, et debes discernere. Illud malum debes dare, debes praebere deae pulcherrimae». Paris maxime sollicitatur, est in discrimine sicut Iuppiter. Hic est maxima claritas, est imago illustrissima, illucet prorsus et hic est tamquam obscuritas. Sunt duo viri, sunt deae, sunt colores. Hic est albus color, hic est ruber, hic est purpureus color, hic est tamquam obscuritas. Praeter duas scaenas etiam est prospectus, quod est res solita apud Rubenium. Etiam sunt oves, sunt arbores altae. Omnia Rubenius minutatim describebat, minutatim et singulatim depingebat. Arma maxime coruscant, maxime nitent, maxime splendent. Oculi canis, oculi ovium, splendent, nitent.
Deae obtulerunt, ut dixit Ovidius, munera Paridi. A sinistra est Minerva, dea sapientiae, dea doctrinae, etiam dea belli, hac de causa ostenduntur arma. Est scutum vel clipeus, est galea et etiam noctua, insigne sapientiae. Minerva obtulit virtutem omnibus in bellis. Dixit hoc Minerva: «si me elegeris, habebis virtutem maximam omnibus in bellis». Hoc placuit Paridi; sed hic iam a dextera habemus Iunonem. Iuno erat uxor, erat regina totius caeli, erat uxor Iovis, in capite est ornata diademate. Etiam est hic, a dextera (fortasse non optime cernitur), sed est pavo cuius alae maxime ornantur multis oculis. Etiam deae habent amictus qui multos colores habent, etiam micant. Iuno obtulit potestatem quia erat regina caeli, ergo dixit: «tu habebis potestatem, habebis regnum, habebis divitias, copias, omnia prorsus, si me elegeris!» Tandem est Venus, Afrodite Graece, illa quam quidem complectebatur Cupido. Etiam est Amor supra, qui venit et iam ostendit finem totius fabulae. Ille Amor coronat, imponit coronam Veneri, quia Paris erat vir et viri amant feminas. Illa dixit: «Si me elegeris, ego tibi dabo amorem pulcherrimae feminae totius orbis terrarum». Paris dixit: «Quis? Quae femina? Quae est illa femina?» Et dixit: «Helena». Hoc est initium belli Troiani, nam Helena erat uxor Menelai, sed illa Venus ostendit et proposuit Helenam. Tandem Paris dixit: «ita, tu vinces», et hoc decrevit. Fuit initium belli quod ab illo tempore et Iuno et etiam Minerva semper oderunt illum Paridem, semper vitio ei verterunt quod elegerit Venerem et Venus semper favit Paridi.