Iter in occidentem
Iter in occidentem (Mandarinice 西遊記; pinyin Xī Yóu Jì) est mythistoria Sinica saeculo sexto decimo edita, Domu Ming regnante, et scriptori Wu Cheng'en tributa, quae una ex quattuor magnis mythistoriis classicis litterarum Sinarum ab eruditis aestimatur. Monkey, liber ab Arthuro Waley Anglice conversus, lectoribus in civitatibus angloloquentibus gratissimus est.
Argumentum est narratio correpta de peregrinatione legendaria cuiusdam Xuanzang, monachi Buddhistici Domus Tang, qui iter ad regiones occidentales facit, quae Asia Media et India sunt, ad sacros textus Buddhisticos adipiscendos, ac post multas difficultates multumque dolorem domum redit. Latam narrationis a Xuanzang ipsius adumbrationem retinet, libri Magna monumenta Tang in regionibus occidentalibus appellati, sed mythistoria ex domu Ming elementa ex fabellis puerilibus et fictas ex auctoris imaginatione res addit, exempli gratia, quod Gautama Buddha ipse hoc pensum dedit monacho (Tang Sanzang in mythistoria appellato), et ei praebuit trís tutores, qui eum adiuvare consentiunt, piaculum patientes. Hi discipuli sunt Sun Wukong, Zhu Bajie, et Sha Wujing, una cum certo principe draconiformi, qui partes equi albi agit.
Fundamenta Itineris in occidentem in religione vulgari Sinica, mythologia Sinica, et philosophia Confucianistica, Taoistica, et Buddhistica patent, ac pantheon immortalium Taoisticorum et bodhisattvarum Buddhisticorum nonnullas Sinarum sententias religiosas iam usitatas hodie exhibet. Fabula, quae in aestimatione hominum durabilis manet, simul est comica casuum narratio, festiva ministeriorum Sinicorum satura, fons cognitionis animi, atque allegoria lata et multiplex, in qua peregrinatores iter ad humanitatem per vim virtutemque cooperationis reapse faciunt.
Nexus interni
- 紅樓夢 ('Somnium Cubiculi Rubri')
- Historia Trium Regnorum
- Starzinger
- Margo Aquae
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bhat, R. B., et C. Wu. 2014. Xuan Zhang's mission to the West with Monkey King. Dellii: Aditya Prakashan.
- Shi Changyu 石昌渝. 1999. "Introduction." Journey to the West. Conversus William John Francis Jenner, 1: 1–22. Ed. septima. Pecini: Foreign Languages Press.
- Jenner, William John Francis. 1984. "Translator's Afterword." Journey to the West. Ed. septima, 4: 2341–43. Pecini: Foreign Languages Press. 1984.
- Jenner, William John Francis. 2016. "Journeys to the East, Journey to the West." Los Angeles Review of Books, 3 Februarii 2016.
- Yu, Anthony C., conv. 1977. "Introduction." Journey to the West 1: 1–62. Sicagi: University of Chicago Press.
Studia critica
[recensere | fontem recensere]- Fu, James S. 1977. Mythic and Comic Aspects of the Quest. Singapurae: Singapore University Press.
- Hsia, C. T. 1968. "The Journey to the West." In The Classic Chinese Novel, 115–164. Novi Eboraci: Columbia University Press.
- Kao, Karl S. Y. 1974. "An Archetypal Approach to Hsi-yu chi." Tamkang Review 5, no. 2 (October): 63–98.
- Plaks, Andrew. 1987. The Four Masterworks of the Ming Novel, 183–276. Princeton: Princeton University Press.
- Plaks, Andrew. 1994. "Journey to the West." In Masterworks of Asian Literature in Comparative Perspective, ed. Barbara S. Miller, 272–284. Novi Eboraci: M. E. Sharpe.
- Yu, Anthony C. 1983. "Two Literary Examples of Religious Pilgrimage: The Commedia and the Journey to the West." History of Religions 22, no. 3 (Februarius): 202–230.
- Zimmer, Thomas. 2002. Der chinesische Roman der ausgehenden Kaiserzeit. Berolini et Bostoniae: Walter Gruyter. ISBN 978-3-11-916478-8, ISBN 978-3-598-44111-0.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iter ad Orientem spectant (西遊記, Journey to the West). |
- Journey to the West.
- Journey to the West. Propositum Gutenbergianum (Mandarinica traditionalis).
- Journey to the West. Ex Xahlee (Mandarinica simplex).
- Fabula de Sun Wukong et initium Journey to the West cum manhua.
- Huiquan, Chen. Imagines 200 Journey to the West, cum summario alicuius capitis.
- Journey to the West 西遊記. Textus Mandarinicus cum dictionario Mandarinice-Anglice perscripto.