Isaacius Dalmatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sanctus Isaacius occurrit Theodosio II imperatori. Caelamen in ecclesia cathedrali Sancti Isaacii.

Isaacius Confessor vel Isaacius Dalmatus[1] (natus quarto saeculo in Syria; mortuus Constantinopoli anno 396) fuit monachus, propheta, et sanctus Graecus.

Ille cum solus deserta habitabat cognovit Valentem imperatorem Arianismo favere. Qua re cognita Constantinopolim iter fecit ut sectatores trinitarismi confirmaret, quorum ecclesiae hoc tempore oppressae esse videntur.

Valens cum paulo post in hostes Gothicos procederet ab Isaacio finem persecutionum petitus est proque eo auxilium Dei in proelio vincendo obtulit. Illi cum iterum atque iterum negaret Isaacius mortem crudelem vaticinatus est. Valens haec moleste ferrens ministris suis Saturnino et Victori iussit eum in carcerem deduci.

Valente in pugna trucidato Isaacius a populo propheta acclamatus est. Deinde Theodosio I, qui eo fere tempore Edictum Thessalonicense edari curaret administravisse dicitur.

Saturninus anno 381/382 primum monasterium Constantinopoli aedificavit, cuius praeses Isaacius factus est. Vita beneficiorum plena paene peracta monasterium discipulo Dalmato commandavit, unde nomen traxit. Eadem de causa Isaacius cognomen (τοῦ Δαλματοῦ) meruit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Isaacio in pagina Ecclesiae Orthodoxae in America