Edictum Thessalonicense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Edictum Thessalonicense sive "Cunctos populos" die 28 Februarii anno 380 Thessalonicae ab imperatoribus Romanis Theodosio, Gratiano et Valentiniano edatum est. Hoc decreto libertas religionis eligendae, quae usque ad quartum saeculum p.C.n. in imperio Romano valebat, cultui Christianismi paulo post ad religionem imperii promoturo cessit.

Cum proprio sensu solum ad incolas urbis Constantinopolis pertineret tamen ad totum populum imperii spectavit, quod imperatores hac doctrina et ratione cohaesionem civium corrobare in animo habuerunt, neque ante quam illud edictum proposuerunt clericos consultaverant. Sequente anno edicto addita sunt decreta de haereticis puniendis.

Hoc decreto interpretatio Romano-alexandrina de trinitate dei sola et unica fides constituitur quare aliae sectae refutatae condemnataeque sunt, etiamsi plurimae eorum de facto nondum severiter persecutae sunt. (Anno vero 385 Augustae Treverorum primo haereticus capitis damnatus est). Interito Romano imperio tamen edicto numquam abolutum est denique saeculo 13 adhibitum est ad inquisitionem legibus instituendam.

Textus[recensere | fontem recensere]

IMPPP. GR(ATI)IANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THE(O)D(OSIUS) AAA. EDICTUM AD POPULUM VRB(IS) CONSTANTINOP(OLITANAE). Cunctos populos, quos clementiae nostrae regit temperamentum, in tali volumus religione versari, quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque ad nunc ab ipso insinuata declarat quamque pontificem Damasum sequi claret et Petrum Aleksandriae episcopum virum apostolicae sanctitatis, hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam patris et filii et spiritus sancti unam deitatem sub pari maiestate et sub pia trinitate credamus. Hanc legem sequentes Christianorum catholicorum nomen iubemus amplecti, reliquos vero dementes vesanosque iudicantes haeretici dogmatis infamiam sustinere ‘nec conciliabula eorum ecclesiarum nomen accipere’, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex caelesti arbitro sumpserimus, ultione plectendos. DAT. III Kal. Mar. THESSAL(ONICAE) GR(ATI)ANO A. V ET THEOD(OSIO) A. I CONSS.